01 Fugite, filii Beniamin, de medio Ierusalem; et in Thecua
clangite bucina et super Bethcharem levate vexillum, quia malum visum
est ab aquilone et contritio magna.
02 Speciosam et delicatam silere feci filiam Sion.
03 Ad eam venient pastores et greges eorum, figent in ea tentoria
in circuitu; pascet unusquisque partem suam.
04 « Sanctificate super eam bellum, consurgite, et
ascendamus in meridie; væ nobis, quia declinavit dies, quia longiores
factæ sunt umbræ vesperi!
05 Surgite, et ascendamus in nocte et dissipemus domos
eius ».
06 Quia hæc dicit Dominus exercituum: « Cædite lignum eius
et fundite circa Ierusalem aggerem; hæc est civitas visitationis,
omnis calumnia in medio eius.
07 Sicut effluere facit cisterna aquam suam, sic illa effluere
facit malitiam suam; violentia et vastitas auditur in ea, coram me
semper afflictio et plaga.
08 Erudire, Ierusalem, ne forte recedat anima mea a te, ne forte
ponam te desertam, terram inhabitabilem ».
09 Hæc dicit Dominus exercituum: « Usque ad racemum
colligent quasi in vinea reliquias Israel. Converte manum tuam quasi
vindemiator ad palmites ».
10 Cui loquar et quem contestabor, ut audiat? Ecce incircumcisæ
aures eorum, et audire non possunt; ecce verbum Domini factum est eis
in opprobrium, et non suscipient illud.
11 Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens.
« Effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul;
etiam vir cum muliere capietur, senex cum pleno dierum.
12 Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter,
quia extendam manum meam super habitantes terram », dicit
Dominus.
13 A minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiæ student, et a
propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum.
14 Et curant contritionem populi mei in levitate dicentes:
« Pax, pax »; et non est pax.
15 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt; quin potius
confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt. « Quam ob
rem cadent inter ruentes; tempore, quo visitavero eos,
corruent », dicit Dominus.
16 Hæc dicit Dominus: « State super vias et videte et
interrogate de semitis antiquis, quæ sit via bona, et ambulate in ea
et invenietis refrigerium animabus vestris ». Et dixerunt:
« Non ambulabimus! ».
17 Et constitui super vos speculatores: « Audite vocem
tubæ ». Et dixerunt: « Non audiemus! ».
18 Ideo audite, gentes, et cognosce, congregatio, quanta ego
faciam eis.
19 Audi terra: « Ecce ego adducam mala super populum istum,
fructum cogitationum eorum, quia verba mea non audierunt et legem
meam proiecerunt.
20 Ut quid mihi tus, quod de Saba venit, et calamus suave olens
de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimæ
vestræ non placent mihi ».
21 Propterea hæc dicit Dominus: « Ecce ego dabo in populum
istum offendicula, et offendent in eis patres et filii simul, vicinus
et proximus peribunt ».
22 Hæc dicit Dominus: « Ecce populus venit de terra
aquilonis, et gens magna consurget a finibus terræ;
23 arcum et acinacem arripiet, crudelis est et non miserebitur;
vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent, præparati
quasi vir ad prœlium adversum te, filia Sion ».
24 « Audivimus famam eius; dissolutæ sunt manus nostræ,
tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem ».
25 Nolite exire ad agros et in via ne ambuletis, quoniam gladius
inimici, pavor in circuitu.
26 Filia populi mei, accingere cilicio et volutare in cinere,
luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet
vastator super nos.
27 Probatorem dedi te in populo meo; et scies et probabis viam
eorum.
28 Omnes isti principes rebelles, ambulantes fraudulenter. Æs et
ferrum, omnia isti corrumpunt.
29 Sufflavit sufflatorium in igne, consumptum est plumbum;
frustra conflavit conflator, scoriæ enim non sunt separatæ.
30 Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus proiecit illos.
01 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens:
02 « Sta in porta domus Domini et prædica ibi verbum istud
et dic: Audite verbum Domini, omnis Iuda, qui ingredimini per portas
has, ut adoretis Dominum.
03 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Bonas facite vias
vestras et opera vestra, et habitare vos faciam in loco isto.
04 Nolite confidere in verbis mendacii dicentes: “Templum Domini,
templum Domini, templum Domini est”.
05 Quoniam, si bene direxeritis vias vestras et opera vestra, si
feceritis iudicium inter virum et proximum eius,
06 advenæ et pupillo et viduæ non feceritis calumniam nec
sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc et post deos alienos non
ambulaveritis in malum vobismetipsis,
07 habitare vos faciam in loco isto, in terra, quam dedi patribus
vestris a sæculo usque in sæculum.
08 Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non
proderunt.
09 Quid? Furari, occidere, adulterari, iurare mendaciter,
incensum offerre Baal et ire post deos alienos, quos ignoratis;
10 et venitis et statis coram me in domo hac, super quam
invocatum est nomen meum, et dicitis: “Liberati sumus”, eo quod
faciatis omnes abominationes istas.
11 Numquid spelunca latronum facta est domus ista, super quam
invocatum est nomen meum in oculis vestris? Ecce, etiam ego vidi,
dicit Dominus.
12 Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a
principio, et videte, quæ fecerim ei propter malitiam populi mei
Israel.
13 Et nunc, quia fecistis omnia opera hæc, dicit Dominus, et
locutus sum ad vos mane consurgens et loquens, et non audistis, et
vocavi vos, et non respondistis,
14 faciam domui huic, super quam invocatum est nomen meum, et in
qua vos habetis fiduciam, et loco, quem dedi vobis et patribus
vestris, sicut feci Silo;
15 et proiciam vos a facie mea, sicut proieci omnes fratres
vestros, universum semen Ephraim.
16 Tu ergo, noli orare pro populo hoc nec assumas pro eis
deprecationem et orationem et non obsistas mihi, quia non exaudiam
te.
17 Nonne vides, quid isti faciant in civitatibus Iudæ et in
plateis Ierusalem?
18 Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres
commiscent farinam, ut faciant placentas reginæ cæli et libent diis
alienis, ut me ad iracundiam provocent.
19 Numquid me ad iracundiam provocant, dicit Dominus, nonne
semetipsos in confusionem vultus sui?
20 Ideo hæc dicit Dominus Deus: Ecce furor meus et indignatio mea
effunditur super locum istum, super homines et super iumenta et super
lignum regionis et super fruges terræ et succendetur et non
exstinguetur.
21 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Holocautomata
vestra addite victimis vestris et comedite carnes,
22 quia non sum locutus cum patribus vestris et non præcepi eis
in die, qua eduxi eos de terra Ægypti, de verbo holocautomatum et
victimarum.
23 Sed hoc verbum præcepi eis dicens: Audite vocem meam, et ero
vobis Deus, et vos eritis mihi populus; et ambulate in omni via, quam
mandaverim vobis, ut bene sit vobis.
24 Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt in
voluntatibus et in pravitate cordis sui mali factique sunt retrorsum
et non in ante
25 a die, qua egressi sunt patres eorum de terra Ægypti, usque ad
diem hanc. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, per diem
consurgens diluculo et mittens;
26 et non audierunt me nec inclinaverunt aurem suam, sed
induraverunt cervicem suam et peius operati sunt quam patres eorum.
27 Et loqueris ad eos omnia verba hæc, et non audient te; et
vocabis eos, et non respondebunt tibi;
28 et dices ad eos: Hæc est gens, quæ non audivit vocem Domini
Dei sui nec recepit disciplinam. Periit fides et ablata est de ore
eorum.
29 Tonde capillum tuum et proice et sume in collibus planctum,
quia sprevit Dominus et proiecit generationem furoris sui.
30 Quia fecerunt filii Iudæ malum in oculis meis, dicit Dominus;
posuerunt abominationes suas in domo, super quam invocatum est nomen
meum, ut polluerent eam;
31 et ædificaverunt excelsa Topheth, quæ est in valle Benennom,
ut incenderent filios suos et filias suas igni: quæ non præcepi nec
cogitavi in corde meo.
32 Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius
Topheth et vallis Benennom sed vallis Interfectionis; et sepelient in
Topheth, eo quod non sit locus.
33 Et erit morticinum populi huius in cibum volucribus cæli et
bestiis terræ, et non erit qui abigat.
34 Et quiescere faciam de urbibus Iudæ et de plateis Ierusalem
vocem gaudii et vocem lætitiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ: in
desolationem enim erit terra ».
01 « In illo tempore, ait Dominus, eicient ossa regum Iudæ
et ossa principum eius et ossa sacerdotum et ossa prophetarum et ossa
eorum, qui habitaverunt Ierusalem de sepulcris suis;
02 et expandent ea ad solem et lunam et omnem militiam cæli, quæ
dilexerunt et quibus servierunt et post quæ ambulaverunt et quæ
quæsierunt et adoraverunt; non colligentur et non sepelientur: in
sterquilinium super faciem terræ erunt.
03 Et eligent magis mortem quam vitam omnes, qui residui fuerint
de cognatione hac pessima in universis locis, ad quæ eiecero eos,
dicit Dominus exercituum.
04 Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Numquid, qui cadit, non
resurget, et, qui aversus est, non revertetur?
05 Quare ergo aversus est populus iste, Ierusalem aversione
perpetua? Apprehenderunt mendacium et noluerunt reverti.
06 Attendi et auscultavi: nemo, quod bonum est, loquitur, nullus
est, qui agat pænitentiam super malitia sua dicens: “Quid feci?”.
Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens in
prœlio.
07 Etiam ciconia in cælo novit tempus suum; turtur et hirundo et
turdus custodierunt tempus adventus sui; populus autem meus non novit
iudicium Domini.
08 Quomodo dicitis: “Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum
est”? Vere mendacium operatus est stilus mendax scribarum.
09 Confusi sunt sapientes, perterriti et capti sunt; verbum enim
Domini proiecerunt, et sapientia nulla est in eis.
10 Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum
expugnatoribus, quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam
sequuntur, a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium.
11 Et sanant contritionem filiæ populi mei in levitate dicentes
“Pax, pax”, cum non sit pax.
12 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt; quin immo
confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt, idcirco cadent
inter corruentes, in tempore visitationis suæ corruent, dicit
Dominus.
13 Congregans congregabo eos, ait Dominus; non est uva in
vitibus, et non sunt ficus in ficulnea, folium defluxit, et dabo eis
gradientes super eos.
14 “Quare sedemus? Convenite, et ingrediamur civitates munitas et
pereamus ibi, quia Dominus Deus noster tradidit nos in interitum et
potum dedit nobis aquam fellis; peccavimus enim Domino.
15 Exspectavimus pacem, et non est bonum, tempus medelæ, et ecce
formido”.
16 A Dan auditus est fremitus equorum eius, a voce hinnituum
fortium equorum eius commota est omnis terra; et venient et
devorabunt terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius.
17 Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos, quibus non est
incantatio, et mordebunt vos », ait Dominus.
18 Hilaritas mea facta est dolor in me, cor meum mærens.
19 Ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua:
« Numquid Dominus non est in Sion? Aut rex eius non est in
ea? ». « Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in
sculptilibus suis et in vanitatibus alienis? ».
20 « Transiit messis, finita est æstas, et nos salvati non
sumus ».
21 Super contritione filiæ populi mei contritus sum et
contristatus; stupor obtinuit me.
22 Numquid resina non est in Galaad? Aut medicus non est ibi?
Quare enim non est obducta cicatrix filiæ populi mei?
23 Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum,
et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei?
01 Quis dabit mihi in solitudine deversorium viatorum, et de
relinquam populum meum et recedam ab eis? Quia omnes adulteri sunt,
cœtus prævaricatorum.
02 « Et tenderunt linguam suam quasi arcum; mendacium, et
non veritas, invaluit in terra, quia de malo ad malum egressi sunt et
me non cognoverunt, dicit Dominus.
03 Unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo
non habeat fiduciam, quia omnis frater supplantat, et omnis amicus
fraudulenter incedit,
04 et vir fratrem suum decipit, et veritatem non loquuntur;
docuerunt enim linguam suam loqui mendacium, inique egerunt,
noluerunt converti.
05 Iniuria super iniuriam, dolus super dolum. Renuerunt scire
me », dicit Dominus.
06 Propterea hæc dicit Dominus exercituum: « Ecce ego
conflabo et probabo eos; quid enim aliud faciam filiæ populi mei?
07 Sagitta vulnerans lingua eorum; dolum locuta est in ore suo:
pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias.
08 Numquid super his non visitabo eos, dicit Dominus, aut in
gente huiusmodi non ulciscetur anima mea? ».
09 Super montes assumam fletum ac lamentum et super pascua
deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir
pertransiens, et non audiunt vocem gregis; a volucre cæli usque ad
pecora transmigraverunt, recesserunt.
10 « Et dabo Ierusalem in acervos arenæ et cubilia thoum, et
civitates Iudæ dabo in desolationem, eo quod non sit
habitator ».
11 Quis est vir sapiens, qui intellegat hoc, et ad quem verbum
oris Domini fiat, ut annuntiet istud: Quare perierit terra, exusta
sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat?
12 Et dixit Dominus: « Quia dereliquerunt legem meam, quam
dedi eis, et non audierunt vocem meam et non ambulaverunt in ea;
13 et abierunt post pravitatem cordis sui et post Baalim, quos
didicerunt a patribus suis ».
14 Idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israel: « Ecce
ego cibabo populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellis;
15 et dispergam eos in gentibus, quas non noverunt ipsi et patres
eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur.
16 Hæc dicit Dominus exercituum: Attendite et vocate
lamentatrices, et veniant; et ad eas, quæ sapientes sunt, mittite, et
properent! ».
17 Festinent et assumant super nos lamentum: deducant oculi
nostri lacrimas, et palpebræ nostræ defluant aquis.
18 Quia vox lamentationis audita est de Sion: « Quomodo
vastati sumus et confusi vehementer, quia dereliquimus terram,
quoniam deiecta sunt tabernacula nostra ».
19 Audite ergo, mulieres, verbum Domini; et assumant aures vestræ
sermonem oris eius, et docete filias vestras lamentum, et unaquæque
proximam suam planctum.
20 Quia ascendit mors per fenestras nostras, ingressa est domos
nostras, disperdere parvulos deforis, iuvenes de plateis.
21 Loquere. Hæc dicit Dominus: « Et cadet morticinum hominis
quasi stercus super faciem regionis et quasi manipulus post tergum
metentis, et non est qui colligat ».
22 Hæc dicit Dominus: « Non glorietur sapiens in sapientia
sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur
dives in divitiis suis;
23 sed in hoc glorietur, qui gloriatur: scire et nosse me, quia
ego sum Dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in
terra; hæc enim placent mihi, ait Dominus.
24 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem, qui
circumcisum habet præputium,
25 super Ægyptum et super Iudam et super Edom et super filios
Ammon et super Moab et super omnes, qui attonsi sunt in comam,
habitantes in deserto, quia omnes gentes habent præputium, omnis
autem domus Israel incircumcisi sunt corde ».
01 Audite verbum, quod locutus est Dominus super vos, domus
Israel.
02 Hæc dicit Dominus: « Iuxta vias gentium nolite discere et
a signis cæli nolite metuere, quæ timent gentes,
03 quia leges populorum vanæ sunt. Quia lignum de saltu præcidit
opus manuum artificis in ascia,
04 argento et auro decoravit illud, clavis et malleis firmavit,
ut non moveatur;
05 sicut formido in cucumerario sunt et non loquentur, portantur,
quia incedere non valent: nolite ergo timere ea, quia nec male
possunt facere nec bene ».
06 Non est similis tui, Domine; magnus es tu, et magnum nomen
tuum in fortitudine.
07 Quis non timebit te, o rex gentium? Te enim decet, quoniam
inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis earum nullus
est similis tui.
08 Pariter insipientes et fatui sunt; doctrina vanitatis eorum
lignum est.
09 Argentum involutum, quod de Tharsis affertur, et aurum de
Ophaz, opus artificis et manuum aurificis, hyacinthus et purpura
indumentum eorum; opus artificum universa hæc.
10 Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens et rex
sempiternus; ab indignatione eius commovebitur terra, et non
sustinebunt gentes comminationem eius.
11 Sic ergo dicetis eis: « Dii, qui cælos et terram non
fecerunt, pereant de terra et de his, quæ sub cælis sunt ».
12 Qui fecit terram in fortitudine sua, firmavit orbem in
sapientia sua et prudentia sua extendit cælos.
13 Ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cælo et elevat
nebulas ab extremitatibus terræ; fulgura in pluviam facit et educit
ventum de thesauris suis.
14 Stultus factus est omnis homo absque scientia; confusus est
omnis artifex in sculptili, quoniam falsum est, quod conflavit, et
non est spiritus in eis.
15 Vana sunt et opus risu dignum; in tempore visitationis suæ
peribunt.
16 Non est his similis pars Iacob: qui enim formavit omnia, ipse
est, et Israel tribus hereditatis eius, Dominus exercituum nomen
illi.
17 Congrega de terra sarcinam tuam, quæ habitas in obsidione,
18 quia hæc dicit Dominus: « Ecce ego longe proiciam
habitatores terræ in hac vice et tribulabo eos, ita ut inveniant
me ».
19 Væ mihi super contritione mea, pessima plaga mea! Ego autem
dixi: « Plane hæc infirmitas mea est, et portabo illam ».
20 Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti
sunt; filii mei exierunt a me et non subsistunt, non est qui extendat
ultra tentorium meum et erigat pelles meas.
21 Quia stulte egerunt pastores et Dominum non quæsierunt;
propterea non prosperati sunt, et omnis grex eorum dispersus est.
22 Vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra
aquilonis, ut ponat civitates Iudæ solitudinem et habitaculum thoum.
23 « Scio, Domine, quia non est hominis via eius, nec viri
est, ut ambulet et dirigat gressus suos.
24 Corripe me, Domine, verumtamen in iudicio et non in furore
tuo, ne forte ad nihilum redigas me ».
25 Effunde indignationem tuam super gentes, quæ non cognoverunt
te, et super cognationes, quæ nomen tuum non invocaverunt; quia
comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et pascua
eius dissipaverunt.
01 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens:
02 « Audite verba pacti huius et loquimini ad viros Iudæ et
habitatores Ierusalem.
03 Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus, Deus Israel: Maledictus
vir, qui non audierit verba pacti huius,
04 quod præcepi patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra
Ægypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam et facite omnia,
quæ præcipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in
Deum;
05 ut suscitem iuramentum, quod iuravi patribus vestris, daturum
me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies hæc ». Et
respondi et dixi: « Amen, Domine ».
06 Et dixit Dominus ad me: « Vociferare omnia verba hæc in
civitatibus Iudæ et in foris Ierusalem dicens: Audite verba pacti
huius et facite illa.
07 Quia contestans contestatus sum patres vestros in die, qua
eduxi eos de terra Ægypti, usque ad diem hanc; mane consurgens
contestatus sum et dixi: Audite vocem meam.
08 Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt
unusquisque in pravitate cordis sui mali; et induxi super eos omnia
verba pacti huius, quod præcepi, ut facerent, et non fecerunt ».
09 Et dixit Dominus ad me: « Inventa est coniuratio in viris
Iudæ et in habitatoribus Ierusalem.
10 Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priorum, qui
noluerunt audire verba mea; et hi ergo abierunt post deos alienos, ut
servirent eis: irritum fecerunt domus Israel et domus Iudæ pactum
meum, quod pepigi cum patribus eorum.
11 Quam ob rem hæc dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos
mala, de quibus exire non poterunt; et clamabunt ad me, et non
exaudiam eos.
12 Et ibunt civitates Iudæ et habitatores Ierusalem et clamabunt
ad deos, quibus sacrificant, et non salvabunt eos in tempore
afflictionis eorum.
13 Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Iuda, et
secundum numerum viarum Ierusalem posuistis aras confusioni, aras ad
sacrificandum Baal.
14 Tu ergo noli orare pro populo hoc et ne assumas pro eis
deprecationem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris
eorum ad me, in tempore afflictionis eorum.
15 Quid est dilectæ meæ, ut in domo mea perficiat consilia mala?
Numquid vota et carnes sanctæ auferent a te malitias tuas, in quibus
glorieris? ».
16 Olivam uberem, pulchram, fructibus speciosam, vocabit Dominus
nomen tuum; ad vocem strepitus grandis succendit ignem in ea, et
combusti sunt rami eius.
17 Et Dominus exercituum, qui plantavit te, locutus est super te
malum, pro malis domus Israel et domus Iudæ, quæ fecerunt sibi ad
irritandum me, sacrificantes Baal.
18 Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi; tunc
ostendisti mihi opera eorum.
19 Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam; et non
cognovi quia super me cogitaverunt consilia: « Cædamus lignum in
vigore eius et eradamus eum de terra viventium, et nomen eius non
memoretur amplius ».
20 Tu autem, Domine exercituum, qui iudicas iuste et probas renes
et corda: videam ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam
meam.
21 Propterea hæc dicit Dominus super viros Anathoth, qui quærunt
animam tuam et dicunt: « Non prophetabis in nomine Domini et non
morieris in manibus nostris ».
22 Propterea hæc dicit Dominus exercituum: « Ecce ego
visitabo super eos: iuvenes morientur in gladio, filii eorum et filiæ
eorum morientur in fame,
23 et reliquiæ non erunt eis; inducam enim malum super viros
Anathoth, annum visitationis eorum ».