01 Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum et in via
peccatorum non stetit et in conventu derisorum non sedit,
02 sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditatur
die ac nocte.
03 Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum, quod
fructum suum dabit in tempore suo; et folium eius non defluet, et
omnia, quæcumque faciet, prosperabuntur.
04 Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis, quem proicit
ventus.
05 Ideo non consurgent impii in iudicio, neque peccatores in
concilio iustorum.
06 Quoniam novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum
peribit.
01 Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?
02 Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum
adversus Dominum et adversus christum eius:
03 « Dirumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum
ipsorum! ».
04 Qui habitat in cælis, irridebit eos, Dominus subsannabit eos.
05 Tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit
eos:
06 « Ego autem constitui regem meum super Sion, montem
sanctum meum! ».
07 Prædicabo decretum eius. Dominus dixit ad me: « Filius
meus es tu; ego hodie genui te.
08 Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et
possessionem tuam terminos terræ.
09 Reges eos in virga ferrea et tamquam vas figuli confringes
eos ».
10 Et nunc, reges, intellegite; erudimini, qui iudicatis terram.
11 Servite Domino in timore et exsultate ei cum tremore.
12 Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur, et pereatis de
via, cum exarserit in brevi ira eius. Beati omnes, qui confidunt in
eo.
01 Psalmus. David, cum fugit a filio suo Absalom.
02 Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me? Multi
insurgunt adversum me,
03 multi dicunt animæ meæ: « Non est salus ipsi in
Deo ».
04 Tu autem, Domine, protector meus es, gloria mea et exaltans
caput meum.
05 Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto
suo.
06 Ego obdormivi et soporatus sum, exsurrexi, quia Dominus
suscepit me.
07 Non timebo milia populi circumdantis me. Exsurge, Domine
salvum me fac, Deus meus;
08 quoniam tu percussisti in maxillam omnes adversantes mihi,
dentes peccatorum contrivisti.
09 Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua.
01 Magistro chori. Fidibus. Psalmus. David.
02 Cum invocarem, exaudivit me Deus iustitiæ meæ. In tribulatione
dilatasti mihi; miserere mei et exaudi orationem meam.
03 Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis
vanitatem et quæritis mendacium?
04 Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus
exaudiet, cum clamavero ad eum.
05 Irascimini et nolite peccare; loquimini in cordibus vestris,
in cubilibus vestris et conquiescite.
06 Sacrificate sacrificium iustitiæ et sperate in Domino.
07 Multi dicunt: « Quis ostendit nobis bona? ». Leva in
signum super nos lumen vultus tui, Domine!
08 Maiorem dedisti lætitiam in corde meo, quam cum multiplicantur
frumentum et vinum eorum.
09 In pace in idipsum dormiam et requiescam, quoniam tu, Domine,
singulariter in spe constituisti me.
01 Magistro chori. Ad tibias. Psalmus. David.
02 Verba mea auribus percipe, Domine; intellege gemitum meum.
03 Intende voci clamoris mei, rex meus et Deus meus.
04 Quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam; mane
astabo tibi et exspectabo.
05 Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es; neque habitabit
iuxta te malignus,
06 neque permanebunt iniusti ante oculos tuos.
07 Odisti omnes, qui operantur iniquitatem, perdes omnes, qui
loquuntur mendacium; virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.
08 Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ introibo in domum
tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
09 Domine, deduc me in iustitia tua propter inimicos meos, dirige
in conspectu meo viam tuam.
10 Quoniam non est in ore eorum veritas, cor eorum fovea;
sepulcrum patens est guttur eorum, molliunt linguas suas.
11 Iudica illos, Deus; decidant a cogitationibus suis; secundum
multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te,
Domine.
12 Et omnes, qui sperant in te, lætentur, in æternum exsultent.
Obumbrabis eis, et gloriabuntur in te, qui diligunt nomen tuum;
13 quoniam tu benedices iusto, Domine, quasi scuto, bona
voluntate coronabis eum.
01 Magistro chori. Fidibus. Super octavam. Psalmus. David.
02 Domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias
me.
03 Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine,
quoniam conturbata sunt ossa mea.
04 Et anima mea turbata est valde, sed tu, Domine, usquequo?
05 Convertere, Domine, eripe animam meam; salvum me fac propter
misericordiam tuam.
06 Quoniam non est in morte, qui memor sit tui; in inferno autem
quis confitebitur tibi?
07 Laboravi in gemitu meo, lavabam per singulas noctes lectum
meum; lacrimis meis stratum meum rigabam.
08 Turbatus est a mærore oculus meus, inveteravi inter omnes
inimicos meos.
09 Discedite a me, omnes, qui operamini iniquitatem, quoniam
exaudivit Dominus vocem fletus mei.
10 Exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam
suscepit.
11 Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei;
convertantur et erubescant valde velociter.
01 Lamentatio David, quam cantavit Domino propter Chus
Beniaminitam.
02 Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus
persequentibus me et libera me,
03 ne quando rapiat ut leo animam meam discerpens, dum non est
qui salvum faciat.
04 Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus
meis,
05 si reddidi retribuenti mihi mala et exspoliavi inimicum meum
dimittens inanem,
06 persequatur inimicus animam meam et comprehendat et conculcet
in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat.
07 Exsurge, Domine, in ira tua et exaltare contra indignationem
inimicorum meorum et exsurge, Deus meus, in iudicio, quod mandasti.
08 Et synagoga populorum circumdabit te, et super hanc in altum
regredere:
09 Dominus iudicat populos. Iudica me, Domine, secundum iustitiam
meam et secundum innocentiam meam, quæ est in me.
10 Consumatur nequitia peccatorum; et iustum confirma: scrutans
corda et renes Deus iustus.
11 Adiutorium meum apud Deum, qui salvos facit rectos corde.
12 Deus iudex iustus, fortis, irascens per singulos dies.
13 Nonne iterum gladium suum exacuit, arcum suum tetendit et
paravit illum?
14 Et paravit sibi vasa mortis, sagittas suas ardentes effecit.
15 Ecce parturiit iniustitiam, concepit dolorem et peperit
iniquitatem;
16 lacum aperuit et effodit eum et incidit in foveam, quam fecit.
17 Convertetur dolor eius in caput eius, et in verticem ipsius
iniquitas eius descendet.
18 Confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini
Domini Altissimi.
01 Magistro chori. Ad modum cantici " Torcularia... ". Psalmus.
David.
02 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in
universa terra, quoniam elevata est magnificentia tua super cælos.
03 Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter
inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
04 Quando video cælos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et
stellas, quæ tu fundasti,
05 quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam
visitas eum?
06 Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore
coronasti eum
07 et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia
subiecisti sub pedibus eius:
08 oves et boves universas, insuper et pecora campi,
09 volucres cæli et pisces maris, quæcumque perambulant semitas
maris.
10 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in
universa terra!
01 Magistro chori. Ad modum cantici " Mut labben ". Psalmus.
David.
02 ALEPH. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, narrabo
omnia mirabilia tua.
03 Lætabor et exsultabo in te, psallam nomini tuo, Altissime.
04 BETH. Cum convertuntur inimici mei retrorsum, infirmantur et
pereunt a facie tua.
05 Quoniam fecisti iudicium meum et causam meam, sedisti super
thronum, qui iudicas iustitiam.
06 GHIMEL. Increpasti gentes, perdidisti impium; nomen eorum
delesti in æternum et in sæculum sæculi.
07 Inimici defecerunt, solitudines sempiternæ factæ sunt; et
civitates destruxisti: periit memoria eorum cum ipsis.
08 HE. Dominus autem in æternum sedebit, paravit in iudicium
thronum suum;
09 et ipse iudicabit orbem terræ in iustitia, iudicabit populos
in æquitate.
10 VAU. Et erit Dominus refugium oppresso, refugium in
opportunitatibus, in tribulatione.
11 Et sperent in te, qui noverunt nomen tuum, quoniam non
dereliquisti quærentes te, Domine.
12 ZAIN. Psallite Domino, qui habitat in Sion; annuntiate inter
gentes studia eius.
13 Quoniam requirens sanguinem recordatus est eorum, non est
oblitus clamorem pauperum.
14 HETH. Miserere mei, Domine; vide afflictionem meam de inimicis
meis, qui exaltas me de portis mortis,
15 ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion,
exsultem in salutari tuo.
16 TETH. Infixæ sunt gentes in fovea, quam fecerunt; in laqueo
isto, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum.
17 Manifestavit se Dominus iudicium faciens; in operibus manuum
suarum comprehensus est peccator.
18 IOD. Convertentur peccatores in infernum, omnes gentes, quæ
obliviscuntur Deum.
19 CAPH. Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; exspectatio
pauperum non peribit in æternum.
20 Exsurge, Domine, non confortetur homo; iudicentur gentes in
conspectu tuo.
21 Constitue, Domine, terrorem super eos; sciant gentes quoniam
homines sunt.
01 LAMED. Ut quid, Domine, stas a longe, abscondis te in
opportunitatibus, in tribulatione?
02 Dum superbit, impius insequitur pauperem; comprehendantur in
consiliis, quæ cogitant.
03 Quoniam gloriatur peccator in desideriis animæ suæ, et avarus
sibi benedicit.
04 NUN. Spernit Dominum peccator in arrogantia sua: « Non
requiret; non est Deus ».
05 Hæ sunt omnes cogitationes eius; prosperantur viæ illius in
omni tempore. Excelsa nimis iudicia tua a facie eius; omnes inimicos
suos aspernatur.
06 Dixit enim in corde suo: « Non movebor; in generationem
et generationem ero sine malo ».
07 PHE. Cuius maledictione os plenum est et fraudulentia et dolo,
sub lingua eius labor et nequitia.
08 Sedet in insidiis ad vicos, in occultis interficit innocentem.
09 SADE. Oculi eius in pauperem respiciunt; insidiatur in
abscondito quasi leo in spelunca sua. Insidiatur, ut rapiat pauperem;
rapit pauperem, dum attrahit in laqueum suum.
10 Irruit et inclinat se, et miseri cadunt in fortitudine
brachiorum eius.
11 Dixit enim in corde suo: « Oblitus est Deus; avertit
faciem suam, non videbit in finem ». —
12 COPH. Exsurge, Domine Deus, exalta manum tuam, ne obliviscaris
pauperum.
13 Propter quid spernit impius Deum? Dixit enim in corde suo:
« Non requires ».
14 RES. Vidisti: tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos
in manus tuas. Tibi derelictus est pauper, orphano tu factus es
adiutor.
15 SIN. Contere brachium peccatoris et maligni; quæres peccatum
illius et non invenies.
16 Dominus rex in æternum et in sæculum sæculi: perierunt gentes
de terra illius.
17 TAU. Desiderium pauperum exaudisti, Domine; confirmabis cor
eorum, intendes aurem tuam
18 iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra inducere
timorem homo de terra.
01 Magistro chori. David. In Domino confido, quomodo dicitis
animæ meæ: « Transmigra in montem sicut passer!
02 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas
suas super nervum, ut sagittent in obscuro rectos corde.
03 Quando fundamenta evertuntur, iustus quid faciat? ».
04 Dominus in templo sancto suo, Dominus, in cælo sedes eius.
Oculi eius in pauperem respiciunt, palpebræ eius interrogant filios
hominum.
05 Dominus interrogat iustum et impium; qui autem diligit
iniquitatem, odit anima eius.
06 Pluet super peccatores carbones ignis et sulphur; et spiritus
procellarum pars calicis eorum.
07 Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit, recti videbunt
vultum eius.
01 Magistro chori. Super octavam. Psalmus. David.
02 Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam
deminuti sunt fideles a filiis hominum.
03 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; in labiis
dolosis, in duplici corde locuti sunt.
04 Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam
magniloquam.
05 Qui dixerunt: « Lingua nostra magnificabimur, labia
nostra a nobis sunt; quis noster dominus est? ».
06 « Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc
exsurgam, dicit Dominus; ponam in salutari illum, quem
despiciunt ».
07 Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum,
separatum a terra, purgatum septuplum.
08 Tu, Domine, servabis nos et custodies nos a generatione hac in
æternum.
09 In circuitu impii ambulant, cum exaltantur sordes inter
filios hominum.