01 Narravitque Moyses filiis Israel omnia, quæ ei Dominus
imperarat,
02 et locutus est ad principes tribuum filiorum Israel:
« Iste est sermo, quem præcepit Dominus:
03 Si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit
iuramento, non faciet irritum verbum suum, sed omne, quod promisit,
implebit.
04 Mulier, si quippiam voverit Domino aut se constrinxerit
iuramento, quæ est in domo patris sui et in ætate adhuc puellari,
05 si cognoverit pater votum, quod pollicita est, aut iuramentum,
quo ligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit; quidquid
pollicita est aut iuravit, opere complebit.
06 Sin autem, quo die audierit contradixerit pater, et vota et
iuramenta eius irrita erunt; et propitius erit ei Dominus, eo quod
contradixerit pater.
07 Si maritum habuerit et voverit aliquid, aut semel de ore eius
verbum egrediens animam eius ligaverit iuramento,
08 quo die audierit vir eius et non contradixerit, voti rea erit
reddetque, quodcumque promiserat.
09 Sin autem, quo die audierit contradixerit, irritas facit
pollicitationes eius verbaque, quibus obstrinxerat animam suam; et
propitius erit ei Dominus.
10 Vidua et repudiata, quidquid voverint, reddent.
11 Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit aut iuramento,
12 si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni,
reddet, quodcumque promiserat.
13 Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis
rea, quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit.
14 Si voverit aut iuramento se constrinxerit, ut per ieiunium
affligat animam suam, in arbitrio viri erit, ut faciat sive non
faciat.
15 Quod si audiens vir tacuerit et de die in diem distulerit
sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet, quia, quo die
audierat, tacuit.
16 Sin autem contradixerit, postquam rescivit, portabit ipse
iniquitatem eius ».
17 Istæ sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et
uxorem, inter patrem et filiam, quæ in puellari adhuc ætate manet in
parentis domo.
01 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
02 « Ulciscere filios Israel de Madianitis et sic colligeris
ad populum tuum ».
03 Statimque Moyses: « Armate, inquit, ex vobis viros ad
pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis.
04 Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israel, qui
mittantur ad bellum ».
05 Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est duodecim
milia expeditorum ad pugnam,
06 quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis. Vasa
quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei.
07 Cumque pugnassent contra Madianitas, sicut præceperat Dominus
Moysi, omnes mares occiderunt
08 et reges eorum Evi et Recem et Sur et Hur et Rebe, quinque
principes gentis, Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio;
09 ceperuntque mulieres eorum et parvulos. Omniaque pecora et
cunctam supellectilem, quidquid habere potuerant, depopulati sunt:
10 tam urbes quam viculos et castra flamma consumpsit;
11 et tulerunt prædam et universa, quæ ceperant, tam ex hominibus
quam ex iumentis,
12 et adduxerunt captivos, spolia et prædam ad Moysen et
Eleazarum sacerdotem et ad omnem congregationem filiorum Israel ad
castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Iericho.
13 Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos et omnes
principes synagogæ in occursum eorum extra castra.
14 Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis et
centurionibus, qui venerant de bello,
15 ait: « Cur omnes feminas reservastis?
16 Nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israel ad suggestionem
Balaam et prævaricari vos fecerunt in Dominum super peccato Phegor,
unde et percussus est populus Domini?
17 Ergo cunctos interficite parvulos generis masculini et omnes
mulieres, quæ noverunt viros in coitu, iugulate;
18 puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis.
19 Et vos manete extra castra septem diebus; qui occiderit
hominem vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo, vos
et captivi vestri.
20 Et de omni præda, sive vestimentum fuerit sive aliquid in
utensilia præparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno,
lustrabitis ».
21 Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverant,
sic locutus est: « Hoc est præceptum legis, quod mandavit
Dominus Moysi:
22 Aurum et argentum et æs et ferrum et stannum et plumbum,
23 omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur;
quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis
sanctificabitur.
24 Et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati
postea castra intrabitis ».
25 Dixit quoque Dominus ad Moysen:
26 « Tollite summam eorum, quæ capta sunt, ab homine usque
ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes familiarum;
27 dividesque ex æquo prædam inter eos, qui pugnaverunt
egressique sunt ad bellum, et inter omnem congregationem.
28 Et separabis partem Domino ab his, qui pugnaverunt et fuerunt
in bello, unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bobus et
asinis et ovibus
29 et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia prælibatio Domini sunt.
30 Ex media quoque parte filiorum Israel accipies quinquagesimum
caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctorum animantium et
dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis habitaculi Domini ».
31 Feceruntque Moyses et Eleazar sacerdos, sicut præceperat
Dominus.
32 Fuit autem præda, quæ supererat, quam exercitus ceperat, ovium
sescenta septuaginta quinque milia,
33 boum septuaginta duo milia,
34 asinorum sexaginta milia et mille,
35 animæ hominum sexus feminei, quæ non cognoverant viros,
triginta duo milia.
36 Dataque est media pars his, qui in prœlio fuerant, ovium
trecenta triginta septem milia quingentæ,
37 e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves sescentæ
septuaginta quinque,
38 et de bobus triginta sex milibus, boves septuaginta et duo,
39 de asinis triginta milibus quingentis, asini sexaginta unus,
40 de animabus hominum sedecim milibus, cesserunt in partem
Domini triginta duæ animæ.
41 Tradiditque Moyses tributum prælibationis Domini Eleazaro
sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum.
42 Ex media vero parte filiorum Israel, quam separaverat a parte
eorum, qui in prœlio fuerant,
43 de hac media parte, quæ contigerat congregationi, id est de
ovibus trecentis triginta septem milibus quingentis
44 et de bobus triginta sex milibus
45 et de asinis triginta milibus quingentis
46 et de hominibus sedecim milibus,
47 tulit Moyses quinquagesimum caput et dedit Levitis, qui
excubabant in habitaculo Domini, sicut præceperat Dominus.
48 Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, tribuni
centurionesque, dixerunt:
49 « Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos
habuimus sub manu nostra, et ne unus quidem defuit.
50 Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli, quod auri
potuimus invenire, periscelidas et armillas, anulos et inaures ac
murænulas, ad placandum pro nobis Dominum ».
51 Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos aurum in diversis
speciebus;
52 omne aurum, quod elevaverunt Domino, pondo sedecim milia
septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus.
53 Unusquisque enim, quod in præda rapuerat, suum erat.
54 Et susceptum intulerunt in tabernaculum conventus in
monumentum filiorum Israel coram Domino.
01 Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis
in iumentis infinita substantia. Cumque vidissent Iazer et Galaad
aptas animalibus alendis terras,
02 venerunt ad Moysen et ad Eleazarum sacerdotem et principes
congregationis atque dixerunt:
03 « Ataroth et Dibon et Iazer et Nemra, Hesebon et Eleale
et Sabam et Nabo et Beon,
04 terra, quam percussit Dominus in conspectu congregationis
Israel, regio uberrima est ad pastum animalium, et nos servi tui
habemus iumenta plurima ».
05 Dixeruntque: « Si invenimus gratiam coram te, detur hæc
terra famulis tuis in possessionem, nec facias nos transire
Iordanem ».
06 Quibus respondit Moyses: « Numquid fratres vestri ibunt
ad pugnam, et vos hic sedebitis?
07 Cur subvertitis mentes filiorum Israel, ne transire audeant in
terram, quam eis daturus est Dominus?
08 Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad
explorandam terram?
09 Cumque venissent usque ad Nehelescol, lustrata omni regione,
subverterunt cor filiorum Israel, ut non intrarent terram, quam eis
Dominus dedit.
10 Qui iratus iuravit dicens:
11 "Non videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Ægypto, a
viginti annis et supra, terram, quam sub iuramento pollicitus sum
Abraham, Isaac et Iacob; nam noluerunt sequi me,
12 præter Chaleb filium Iephonne Cenezæum et Iosue filium Nun:
isti secuti sunt Dominum!".
13 Iratusque Dominus adversum Israel circumduxit eum per desertum
quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quæ fecerat
malum in conspectu eius.
14 Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris
progenies hominum peccatorum, ut augeretis furorem iræ Domini contra
Israel.
15 Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine iterum populum
hunc circumducet, et vos causa eritis necis omnium ».
16 At illi prope accedentes dixerunt: « Caulas ovium
fabricabimus pro iumentis nostris, parvulis quoque nostris urbes;
17 nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad prœlium ante
filios Israel, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri
erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias.
18 Non revertemur in domos nostras usque dum possideant filii
Israel hereditatem suam;
19 nec quidquam quæremus trans Iordanem et ultra, quia iam
habemus nostram hereditatem in orientali eius plaga ».
20 Quibus Moyses ait: « Si feceritis quod promittitis, si
expediti perrexeritis coram Domino ad pugnam,
21 et omnis vir bellator armatus Iordanem transierit, donec
expulerit Dominus inimicos suos ante se,
22 et subiecta ei omni terra redieritis in terram hanc, tunc
eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israel et obtinebitis terram
hanc in hereditatem coram Domino.
23 Sin autem, quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin
peccetis in Dominum; et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet
vos.
24 Ædificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ovibus et,
quod polliciti estis, implete ».
25 Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: « Servi tui
sumus, faciemus, quod iubet dominus noster:
26 parvulos nostros, mulieres, pecora ac iumenta remanebunt ibi
in urbibus Galaad;
27 famuli autem tui, omnes expediti pergent coram Domino ad
bellum, sicut tu, domine, loqueris ».
28 Præcepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et
principibus familiarum per tribus filiorum Israel et dixit ad eos:
29 « Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum
Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra
subiecta, date eis Galaad in possessionem.
30 Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram
Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca ».
31 Responderuntque filii Gad et filii Ruben: « Sicut locutus
est Dominus servis suis, ita faciemus.
32 Ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan; et
possidebimus hereditatem nostram trans Iordanem ».
33 Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben et dimidiæ tribui
Manasse filii Ioseph regnum Sehon regis Amorræi et regnum Og regis
Basan, terram cum urbibus suis et terminis, urbes terræ per
circuitum.
34 Igitur exstruxerunt filii Gad Dibon et Ataroth et Aroer
35 et Atrothsophan et Iazer et Iegbaa
36 et Bethnemra et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus
suis.
37 Filii vero Ruben ædificaverunt Hesebon et Eleale et Cariathaim
38 et Nabo et Baalmeon, versis nominibus, Sabama quoque,
imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerant.
39 Porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et
ceperunt eam, expulso Amorræo habitatore eius.
40 Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui
habitavit in ea.
41 Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius, quos
appellavit Havoth Iair (id est villas Iair).
42 Nobe quoque perrexit et apprehendit Canath cum viculis suis
vocavitque eam ex nomine suo Nobe.
01 Hæ sunt mansiones filiorum Israel, qui egressi sunt de Æ gypto
per turmas suas in manu Moysi et Aaron,
02 quas descripsit Moyses iuxta castrorum loca, quæ Domini
iussione mutabant.
03 Profecti igitur de Ramesse mense primo, quinta decima die
mensis primi, altera die Paschæ, filii Israel in manu excelsa,
videntibus cunctis Ægyptiis
04 et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus, nam
et in diis eorum exercuerat ultionem,
05 castrametati sunt in Succoth.
06 Et de Succoth venerunt in Etham, quæ est in extremis finibus
solitudinis.
07 Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quæ respicit
Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdolum.
08 Profectique de Phihahiroth transierunt per medium mare in
solitudinem, et ambulantes tribus diebus per desertum Etham
castrametati sunt in Mara.
09 Profectique de Mara venerunt in Elim, ubi erant duodecim
fontes aquarum et palmæ septuaginta; ibique castrametati sunt.
10 Sed et inde egressi fixerunt tentoria super mare Rubrum.
Profectique de mari Rubro
11 castrametati sunt in deserto Sin;
12 unde egressi venerunt in Daphca.
13 Profectique de Daphca castrametati sunt in Alus.
14 Egressique de Alus in Raphidim fixere tentoria, ubi populo
defuit aqua ad bibendum;
15 profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai.
16 Sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad Cibrottaava;
17 profectique de Cibrottaava castrametati sunt in Aseroth.
18 Et de Aseroth venerunt in Rethma;
19 profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares.
20 Unde egressi venerunt in Lebna;
21 de Lebna castrametati sunt in Ressa;
22 egressique de Ressa venerunt in Ceelatha,
23 unde profecti castrametati sunt in monte Sepher.
24 Egressi de monte Sepher venerunt in Arada;
25 inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth;
26 profectique de Maceloth venerunt in Thahath;
27 de Thahath castrametati sunt in Thare.
28 Unde egressi fixere tentoria in Methca
29 et de Methca castrametati sunt in Hesmona;
30 profectique de Hesmona venerunt in Moseroth.
31 Et de Moseroth castrametati sunt in Beneiacan;
32 profectique de Beneiacan venerunt in montem Gadgad;
33 unde profecti castrametati sunt in Ietebatha.
34 Et de Ietebatha venerunt in Ebrona;
35 egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber.
36 Inde profecti venerunt in desertum Sin, hoc est Cades.
37 Egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis
finibus terræ Edom.
38 Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor, iubente Domino, et
ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israel ex
Ægypto, mense quinto, prima die mensis,
39 cum esset annorum centum viginti trium.
40 Audivitque Chananæus rex Arad, qui habitabat in Nageb, in
terra Chanaan, venisse filios Israel.
41 Et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona;
42 unde egressi venerunt in Phinon.
43 Profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth;
44 et de Oboth venerunt in Ieabarim, quæ est in finibus
Moabitarum.
45 Profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad;
46 unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim.
47 Egressique de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra
Nabo.
48 Profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab
supra Iordanem contra Iericho;
49 ibique castrametati sunt de Bethiesimoth usque ad Abelsettim
in campestribus Moab.
50 Ubi locutus est Dominus ad Moysen:
51 « Præcipe filiis Israel et dic ad eos: Quando
transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan,
52 disperdite cunctos habitatores terræ ante vos, confringite
omnes imagines eorum et omnes statuas comminuite atque omnia excelsa
vastate.
53 Possidebitis terram et habitabitis in ea. Ego enim dedi vobis
illam in possessionem,
54 quam dividetis inter tribus vestras. Maiori dabitis latiorem
et minori angustiorem; singulis, ut sors ceciderit, ita tribuetur
hereditas; per tribus et familias possessio dividetur.
55 Sin autem nolueritis expellere habitatores terræ, qui
remanserint, erunt vobis quasi spinæ in oculis vestris et sudes in
lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestræ;
56 et, quidquid illis cogitaveram facere, vobis
faciam ».
01 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
02 « Præcipe fi liis Israel et dices ad eos: Cum ingressi
fueritis terram hanc Chanaan, et in possessionem vobis sorte
ceciderit, his finibus terminabitur.
03 Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, quæ est iuxta Edom,
et habebit terminos contra orientem mare Salsissimum.
04 Qui circuibunt australem plagam per ascensum Acrabbim (id est
Scorpionum), ita ut transeant in Sin et perveniant ad meridiem
Cadesbarne, unde egredientur ad Asaraddar et tendent usque ad
Asemona.
05 Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem
Ægypti, et maris Magni litore finietur.
06 Plaga autem occidentalis a mari Magno incipiet et ipso fine
claudetur.
07 Porro ad septentrionalem plagam a mari Magno termini incipient
pervenientes usque ad montem Hor,
08 a quo venient in introitum Emath usque ad terminos Sedada.
09 Ibuntque confinia usque ad Zephrona et Asarenon. Hi erunt
termini in parte aquilonis.
10 Inde metabuntur fines contra orientalem plagam de Asarenon
usque Sephama;
11 et de Sephama descendent termini in Rebla ad orientem Ain;
inde descendent et pervenient ad latus maris Chenereth in oriente
12 et tendent usque ad Iordanem, et ad ultimum Salsissimo
claudentur mari. Hanc habebitis terram per fines suos in
circuitu ».
13 Præcepitque Moyses filiis Israel dicens: « Hæc erit
terra, quam possidebitis sorte et quam iussit Dominus dari novem
tribubus et dimidiæ tribui.
14 Tribus enim filiorum Ruben per familias suas et tribus
filiorum Gad iuxta cognationum numerum media quoque tribus Manasse,
15 id est duæ semis tribus, acceperunt partem suam trans Iordanem
contra Iericho ad orientalem plagam ».
16 Et ait Dominus ad Moysen:
17 « Hæc sunt nomina virorum, qui terram vobis divident:
Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun
18 et singuli principes de tribubus singulis,
19 quorum ista sunt vocabula: de tribu Iudæ Chaleb filius
Iephonne;
20 de tribu Simeon Samuel filius Ammiud;
21 de tribu Beniamin Elidad filius Chaselon;
22 de tribu filiorum Dan Bocci filius Iogli.
23 Filiorum Ioseph: de tribu Manasse Hanniel filius Ephod,
24 de tribu Ephraim Camuel filius Sephtan.
25 De tribu Zabulon Elisaphan filius Pharnach;
26 de tribu Issachar dux Phaltiel filius Ozan;
27 de tribu Aser Ahiud filius Salomi;
28 de tribu Nephthali Phedael filius Ammiud ».
29 Hi sunt, quibus præcepit Dominus, ut dividerent filiis Israel
terram Chanaan.