Die 11 decembris
S. Damasi I, papæ
Memoria ad libitum
Lectiones de feria currente:
Tempus Adventus:
Vel lectiones de memoria:
Léctio Actuum Apostolórum 20, 17-18a.28-32.36
FRA •
CMT
A Mileto autem mittens Ephesum convocavit presbyteros ecclesiae.
Qui cum venissent ad eum, dixit eis: «Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, pascere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi; et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abstrahant discipulos post se.
Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum. Et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus.
Et cum haec dixisset, positis genibus suis, cum omnibus illis oravit.
Allelúia.
Vos dixi amícos, dicit Dóminus, quia ómnia quæ audívi a Patre meo nota feci vobis.