01 Factum est autem cum perfecisset Salomon ædificium domus
Domini et ædificium regis et omne, quod optaverat et voluerat facere,
02 apparuit ei Dominus secundo, sicut apparuerat ei in Gabaon.
03 Dixitque Dominus ad eum: « Exaudivi orationem tuam et
deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me; sanctificavi domum
hanc, quam ædificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum; et
erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
04 Tu quoque, si ambulaveris coram me, sicut ambulavit David
pater tuus in simplicitate cordis et in æquitate, et feceris omnia,
quæ præcepi tibi, et legitima mea et iudicia mea servaveris,
05 ponam thronum regni tui super Israel in sempiternum, sicut
locutus sum David patri tuo dicens: Non auferetur de genere tuo vir
de solio Israel.
06 Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri non
sequentes me nec custodientes mandata mea et decreta mea, quæ
proposui vobis, sed abieritis et colueritis deos alienos et
adoraveritis eos,
07 auferam Israel de superficie terræ, quam dedi eis, et templum,
quod sanctificavi nomini meo, proiciam a conspectu meo; eritque
Israel in proverbium et in fabulam cunctis populis,
08 et domus hæc erit in ruinas. Omnis, qui transierit per eam,
stupebit et sibilabit et dicet: “Quare fecit Dominus sic terræ huic
et domui huic?”.
09 Et respondebunt: “Quia dereliquerunt Dominum Deum suum, qui
eduxit patres eorum de terra Ægypti, et secuti sunt deos alienos et
adoraverunt eos et coluerunt eos; idcirco induxit Dominus super eos
omne malum hoc” ».
10 Expletis autem annis viginti, postquam ædificaverat Salomon
duas domos, id est domum Domini et domum regis
11 — Hiram rege Tyri præbente Salomoni ligna cedrina et abiegna
et aurum iuxta omne quod opus habuerat — tunc dedit Salomon Hiram
viginti oppida in terra Galilææ.
12 Et egressus est Hiram de Tyro, ut videret oppida, quæ dederat
ei Salomon, et non placuerunt ei;
13 et ait: « Hæccine sunt civitates, quas dedisti mihi,
frater? ». Et appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc.
14 Misit quoque Hiram ad regem centum viginti talenta auri.
15 Hæc est summa indictionis, quam constituit rex Salomon ad
ædificandam domum Domini et domum suam et Mello et murum Ierusalem et
Asor et Mageddo et Gazer.
16 Pharao rex Ægypti ascendit et cepit Gazer succenditque eam
igni et Chananæum, qui habitabat in civitate, interfecit; et dedit
eam in dotem filiæ suæ uxori Salomonis.
17 Ædificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem
18 et Baalath et Thamar in terra solitudinis
19 et omnes civitates horreorum, quæ ad se pertinebant, et
civitates curruum et civitates equorum et quodcumque ei placuit, ut
ædificaret in Ierusalem et in Libano et in omni terra potestatis suæ.
20 Universum populum, qui remanserat de Amorræis et Hetthæis et
Pherezæis et Hevæis et Iebusæis, qui non erant de filiis Israel,
21 horum filios, qui remanserant post eos in terra, quos scilicet
non potuerant filii Israel exterminare, fecit Salomon tributarios
usque in diem hanc.
22 De filiis autem Israel non constituit Salomon servire
quemquam, sed erant viri bellatores et ministri eius et principes et
pugnatores eius et præfecti curruum et equitum.
23 Erant autem principes eorum, qui super omnia opera Salomonis
præpositi erant, quingenti quinquaginta; qui habebant subiectum
populum et statutis operibus imperabant.
24 Filia autem pharaonis ascendit de civitate David in domum
suam, quam ædificaverat ei; tunc ædificavit Mello.
25 Offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos
holocausta et pacificas victimas super altare, quod ædificaverat
Domino, et adolebat coram Domino; perfectumque est templum.
26 Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, quæ est iuxta
Ailath in litore maris Rubri in terra Idumæa.
27 Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos
gnaros maris cum servis Salomonis.
28 Qui, cum venissent in Ophir, sumptum inde aurum
quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem.
01 Sed et regina Saba, audita fama Salomonis — in hono rem
nominis Domini — venit tentare eum in ænigmatibus.
02 Et ingressa Ierusalem multo cum comitatu et divitiis, camelis
portantibus aromata et aurum infinitum nimis et gemmas pretiosas,
venit ad Salomonem et locuta est ei universa, quæ habebat in corde
suo.
03 Et docuit eam Salomon omnia verba, quæ proposuerat: non fuit
sermo, qui regem posset latere, et non responderet ei.
04 Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis et domum,
quam ædificaverat,
05 et cibos mensæ eius et sessionem servorum et ordinem
ministrantium vestesque eorum et pincernas et holocausta, quæ
offerebat in domo Domini, non habebat ultra spiritum
06 dixitque ad regem: « Verus est sermo, quem audivi in
terra mea super rebus tuis et super sapientia tua!
07 Et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni et vidi
oculis meis et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit;
maior est sapientia et bona tua quam rumor, quem audivi.
08 Beati viri tui et beati servi tui hi, qui stant coram te
semper et audiunt sapientiam tuam!
09 Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui placuisti, et posuit te
super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum
et constituit te regem, ut faceres iudicium et iustitiam ».
10 Dedit ergo regi centum viginti talenta auri et aromata multa
nimis et gemmas pretiosas; non sunt allata ultra aromata tam multa
quam ea, quæ dedit regina Saba regi Salomoni.
11 Sed et classis Hiram, quæ portabat aurum de Ophir, attulit ex
Ophir ligna thyina multa nimis et gemmas pretiosas.
12 Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini et domus
regiæ et citharas lyrasque cantoribus. Non sunt allata huiuscemodi
ligna thyina neque visa usque in præsentem diem.
13 Rex autem Salomon dedit reginæ Saba omnia, quæ voluit et
petivit ab eo, præter ea, quæ ultro obtulerat ei munere regio. Quæ
reversa est et abiit in terram suam cum servis suis.
14 Erat autem pondus auri, quod afferebatur Salomoni per annos
singulos, sescentorum sexaginta sex talentorum auri,
15 præter id, quod proveniebat ex tributis subiectorum et
commercio negotiatorum et omnium regum Arabiæ et ducum terræ.
16 Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro, sescentos
auri siclos dedit in laminas scuti unius;
17 et trecentas peltas ex auro probato, tres minæ auri unam
peltam vestiebant; posuitque ea rex in domo Saltus Libani.
18 Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem et vestivit
eum auro fulvo nimis.
19 Qui habebat sex gradus, et summitas throni rotunda erat in
parte posteriori, et duæ manus hinc atque inde tenentes sedile, et
duo leones stabant iuxta manus;
20 et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde.
Non est factum tale opus in universis regnis.
21 Sed et omnia vasa, quibus potabat rex Salomon, erant aurea, et
universa supellex domus Saltus Libani de auro purissimo; non erat
argentum nec alicuius pretii putabatur in diebus Salomonis,
22 quia classis Tharsis, quæ regi erat, per mare cum classe Hiram
semel per tres annos redibat deferens aurum et argentum et ebur et
simias et pavos.
23 Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terræ
divitiis et sapientia.
24 Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret
sapientiam eius, quam dederat Deus in corde eius.
25 Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea,
vestes et arma bellica, aromata quoque et equos et mulos per annos
singulos.
26 Congregavitque Salomon currus et equites, et facti sunt ei
mille quadringenti currus et duodecim milia equitum; et disposuit eos
per civitates quadrigarum et cum rege in Ierusalem.
27 Fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Ierusalem quanta
et lapidum; et cedrorum præbuit multitudinem quasi sycomoros, quæ
nascuntur in Sephela.
28 Et educebantur equi Salomoni de Ægypto et de Coa; negotiatores
enim regis emebant de Coa statuto pretio.
29 Constabat autem et egrediebatur quadriga ex Ægypto sescentis
siclis argenti, et equus centum quinquaginta; atque in hunc modum
cunctis regibus Hetthæorum et Syriæ per manus suas venundabant.
01 Rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas, filiam
quoque pharaonis et Moabitidas et Ammonitidas, Idumæas et Sidonias et
Hetthæas,
02 de gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israel:
« Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad
vestras; certissime enim avertent corda vestra, ut sequamini deos
earum ». His itaque copulatus est Salomon amore;
03 fueruntque ei uxores quasi reginæ septingentæ et concubinæ
trecentæ, et averterunt mulieres cor eius.
04 Cumque iam esset senex, depravatum est cor eius per mulieres,
ut sequeretur deos alienos; nec erat cor eius perfectum cum Domino
Deo suo sicut cor David patris eius,
05 sed colebat Salomon Astharthen, deam Sidoniorum, et Melchom
idolum Ammonitarum.
06 Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non
adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David pater eius.
07 Tunc ædificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte, qui
est contra Ierusalem, et Melchom idolo filiorum Ammon;
08 atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis,
quæ adolebant et immolabant diis suis.
09 Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens
eius a Domino, Deo Israel, qui apparuerat ei bis
10 et præceperat de verbo hoc, ne sequeretur deos alienos; et non
custodivit, quæ mandavit ei Dominus.
11 Dixit itaque Dominus Salomoni: « Quia habuisti hoc apud
te et non custodisti pactum meum et præcepta mea, quæ mandavi tibi,
disrumpens scindam regnum tuum a te et dabo illud servo tuo.
12 Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem
tuum; de manu filii tui scindam illud.
13 Nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo
propter David servum meum et Ierusalem, quam elegi ».
14 Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumæum,
qui erat de semine regio, in Edom.
15 Cum enim vicisset David Idumæam, et ascendisset Ioab princeps
militiæ ad sepeliendum eos, qui fuerant interfecti, et occidisset
omne masculinum in Idumæa
16 — sex enim mensibus ibi moratus est Ioab et omnis Israel,
donec interimerent omne masculinum in Idumæa —
17 fugit Adad ipse et viri Idumæi de servis patris eius cum eo,
ut ingrederetur Ægyptum; erat autem Adad puer parvulus.
18 Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan tuleruntque
secum viros de Pharan et introierunt Ægyptum ad pharaonem regem
Ægypti, qui dedit ei domum et cibos constituit et terram delegavit.
19 Et invenit Adad gratiam coram pharao valde, in tantum ut daret
ei uxorem sororem uxoris suæ germanam Taphnes reginæ.
20 Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium et ablactavit eum
Taphnes in domo pharaonis, eratque Genubath habitans apud pharaonem
cum filiis eius.
21 Cumque audisset Adad in Ægypto dormisse David cum patribus
suis et mortuum esse Ioab principem militiæ, dixit pharaoni:
« Dimitte me, ut vadam in terram meam ».
22 Dixitque ei pharao: « Qua enim re apud me indiges, ut
quæras ire ad terram tuam? ». At ille respondit: « Nulla;
sed obsecro, ut dimittas me ».
23 Suscitavit quoque Deus Salomoni adversarium Razon filium
Eliada, qui fugerat ab Adadezer rege Soba domino suo.
24 Et congregavit ad se viros et factus est princeps turmæ, cum
interficeret eos David; abieruntque Damascum et habitaverunt ibi et
regnaverunt in Damasco.
25 Eratque adversarius Israeli cunctis diebus Salomonis; et hoc
cum malo, quod erat Adad. Et detestatus est Israel regnavitque in
Syria.
26 Ieroboam quoque filius Nabat, Ephrathæus de Sareda, servus
Salomonis, cuius mater erat nomine Sarva mulier vidua, levavit manum
contra regem.
27 Et hæc causa rebellionis adversus eum: Salomon ædificavit
Mello et coæquavit voraginem civitatis David patris sui.
28 Erat autem Ieroboam vir fortis et strenuus; vidensque Salomon
adulescentem industrium constituerat eum præfectum super labores
universæ domus Ioseph.
29 Factum est igitur in tempore illo, ut Ieroboam egrederetur de
Ierusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via opertus
pallio novo; erant autem duo tantum in agro.
30 Apprehendensque Ahias pallium suum novum, quo coopertus erat,
scidit in duodecim partes
31 et ait ad Ieroboam: « Tolle tibi decem scissuras; hæc
enim dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu
Salomonis et dabo tibi decem tribus.
32 Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David et
Ierusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israel;
33 eo quod dereliquerint me et adoraverint Astharthen deam
Sidoniorum et Chamos deum Moab et Melchom deum filiorum Ammon et non
ambulaverint in viis meis, ut facerent iustitiam coram me et præcepta
mea et iudicia sicut David pater eius.
34 Nec auferam omne regnum de manu eius, sed ducem ponam eum
cunctis diebus vitæ suæ propter David servum meum, quem elegi, qui
custodivit mandata mea et præcepta mea.
35 Auferam autem regnum de manu filii eius et dabo tibi decem
tribus;
36 filio autem eius dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David
servo meo cunctis diebus coram me in Ierusalem civitate, quam elegi,
ut esset nomen meum ibi.
37 Te autem assumam, et regnabis super omnia, quæ desiderat anima
tua, erisque rex super Israel.
38 Si igitur audieris omnia, quæ præcepero tibi, et ambulaveris
in viis meis et feceris, quod rectum est coram me custodiens mandata
mea et præcepta mea, sicut fecit David servus meus, ero tecum et
ædificabo tibi domum stabilem, quomodo ædificavi David, et tradam
tibi Israel
39 et affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis
diebus ».
40 Voluit ergo Salomon interficere Ieroboam, qui surrexit et
aufugit in Ægyptum ad Sesac regem Ægypti et fuit in Ægypto usque ad
mortem Salomonis.
41 Reliqua autem gestorum Salomonis, omnia, quæ fecit, et
sapientia eius, ecce universa scripta sunt in libro gestorum
Salomonis;
42 dies autem, quos regnavit Salomon in Ierusalem super omnem
Israel, quadraginta anni sunt.
43 Dormivitque Salomon cum patribus suis et sepultus est in
civitate David patris sui; regnavitque Roboam filius eius pro eo.
01 Venit autem Roboam in Sichem; illuc enim congregatus erat
omnis Israel ad constituendum eum regem.
02 At Ieroboam filius Nabat, cum adhuc esset in Ægypto profugus a
facie regis Salomonis, audito hoc nuntio, reversus est de Ægypto.
03 Miseruntque et vocaverunt eum. Venit ergo Ieroboam et omnis
multitudo Israel, et locuti sunt ad Roboam dicentes:
04 « Pater tuus durissimum iugum imposuit nobis; tu itaque
nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo et de iugo
gravissimo, quod imposuit nobis, et serviemus tibi ».
05 Qui ait eis: « Ite usque ad tertium diem et revertimini
ad me ». Cumque abisset populus,
06 iniit consilium rex Roboam cum senioribus, qui assistebant
coram Salomone patre eius, cum adhuc viveret, et ait: « Quod
mihi datis consilium, ut respondeam populo huic? ».
07 Qui dixerunt ei: « Si hodie obœdieris populo huic et
servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba
lenia, erunt tibi servi cunctis diebus ».
08 Qui dereliquit consilium senum, quod dederant ei, et adhibuit
adulescentes, qui nutriti fuerant cum eo et assistebant illi,
09 dixitque ad eos: « Quod mihi datis consilium, ut
respondeam populo huic, qui dixerunt mihi: “Levius fac iugum, quod
imposuit pater tuus super nos”? ».
10 Et dixerunt ei iuvenes, qui nutriti fuerant cum eo: « Sic
loquere populo huic, qui locuti sunt ad te dicentes: “Pater tuus
aggravavit iugum nostrum, tu releva nos”; sic loqueris ad eos:
Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei.
11 Et nunc, pater meus posuit super vos iugum grave, ego autem
addam super iugum vestrum; pater meus cecidit vos flagellis, ego
autem cædam scorpionibus ».
12 Venit ergo Ieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia,
sicut locutus fuerat rex dicens: « Revertimini ad me die
tertia ».
13 Responditque rex populo dura, derelicto consilio seniorum,
quod ei dederant,
14 et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens:
« Pater meus aggravavit iugum vestrum, ego autem addam iugo
vestro; pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos
scorpionibus ».
15 Ergo non acquievit rex populo, quoniam dispositum erat a
Domino, ut suscitaret verbum suum, quod locutus fuerat in manu Ahiæ
Silonitæ ad Ieroboam filium Nabat.
16 Videns itaque omnis Israel quod noluisset eos audire rex,
respondit ei dicens: « Quæ nobis pars in David, vel quæ
hereditas in filio Isai? Vade in tabernacula tua, Israel! Nunc vide
domum tuam, David! ». Et abiit Israel in tabernacula sua.
17 Super filios autem Israel, quicumque habitabant in civitatibus
Iudæ, regnavit Roboam.
18 Misit rex Roboam Adoniram, qui erat super servitutem; et
lapidavit eum omnis Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus
ascendit currum et fugit in Ierusalem.
19 Recessitque Israel a domo David usque in præsentem diem.
20 Factum est autem cum audisset omnis Israel quod reversus esset
Ieroboam, miserunt et vocaverunt eum, congregato cœtu, et
constituerunt eum regem super omnem Israel; nec secutus est quisquam
domum David præter tribum Iudæ solam.
21 Venit autem Roboam Ierusalem et congrcgavit universam domum
Iudæ et tribum Beniamin, centum octoginta milia electorum virorum
bellatorum, ut pugnaret contra domum Israel et reduceret regnum
Roboam filio Salomonis.
22 Factus est vero sermo Domini ad Semeiam virum Dei dicens:
23 « Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iudæ et ad
omnem domum Iudæ et Beniamin et reliquos de populo dicens:
24 Hæc dicit Dominus: Non ascendetis neque bellabitis contra
fratres vestros, filios Israel; revertatur vir in domum suam; a me
enim factum est hoc ». Audierunt sermonem Domini et reversi sunt
de itinere, sicut eis præceperat Dominus.
25 Ædificavit autem Ieroboam Sichem in monte Ephraim et habitavit
ibi; et egressus inde ædificavit Phanuel.
26 Dixitque Ieroboam in corde suo: « Nunc revertetur regnum
ad domum David,
27 si ascenderit populus iste, ut faciat sacrificia in domo
Domini in Ierusalem, et convertetur cor populi huius ad dominum suum
Roboam regem Iudæ, interficientque me et revertentur ad Roboam regem
Iudæ ».
28 Et excogitato consilio, fecit rex duos vitulos aureos et dixit
ad populum: « Nolite ultra ascendere in Ierusalem! Ecce dii tui,
Israel, qui te eduxerunt de terra Ægypti ».
29 Posuitque unum in Bethel et alterum donavit in Dan;
30 et factum est hoc in peccatum: ibat enim populus coram uno
usque in Dan.
31 Et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi,
qui non erant de filiis Levi.
32 Constituitque diem sollemnem in mense octavo, quinta decima
die mensis, in similitudinem sollemnitatis, quæ celebratur in Iuda.
Et ascendit altare; sic fecit in Bethel, ut immolaret vitulis, quos
fabricatus erat; constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum, quæ
fecerat.
33 Et ascendit super altare, quod exstruxerat in Bethel, quinta
decima die mensis octavi, quem finxerat de corde suo; et fecit
sollemnitatem filiis Israel et ascendit super altare, ut
adoleret.
01 Et ecce vir Dei venit de Iuda in sermone Domini in Bethel,
Ieroboam stante super altare ad adolendum;
02 et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait:
« Altare, altare, hæc dicit Dominus: Ecce filius nascetur domui
David, Iosias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum,
qui nunc in te immolant, et ossa hominum super te incendent ».
03 Deditque in illa die signum dicens: « Hoc erit signum,
quod locutus est Dominus: ecce altare scindetur, et effundetur cinis,
qui in eo est ».
04 Cumque audisset rex sermonem hominis Dei, quem inclamaverat
contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari dicens:
« Apprehendite eum! ». Et exaruit manus eius, quam
extenderat contra eum, nec valuit retrahere eam ad se.
05 Altare quoque scissum est, et effusus est cinis de altari
iuxta signum, quod prædixerat vir Dei in sermone Domini.
06 Et ait rex ad virum Dei: « Deprecare faciem Domini Dei
tui et ora pro me, ut restituatur manus mea mihi ». Oravit vir
Dei faciem Domini, et reversa est manus regis ad eum et facta est
sicut prius fuerat.
07 Locutus est autem rex ad virum Dei: « Veni mecum domum,
ut prandeas, et dabo tibi munera ».
08 Responditque vir Dei ad regem: « Si dederis mihi mediam
partem domus tuæ, non veniam tecum nec comedam panem neque bibam
aquam in loco isto;
09 sic enim mandatum est mihi in sermone Domini præcipientis:
“Non comedes panem neque bibes aquam nec reverteris per viam, qua
venisti” ».
10 Abiit ergo per aliam viam et non est reversus per iter, quo
venerat in Bethel.
11 Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel; ad quem
venerunt filii sui et narraverunt ei omnia opera, quæ fecerat vir Dei
illa die in Bethel, et verba, quæ locutus fuerat ad regem,
narraverunt quoque patri suo.
12 Et dixit eis pater eorum: « Per quam viam abiit? ».
Ostenderunt ei filii sui viam, per quam abierat vir Dei, qui venerat
de Iuda.
13 Et ait filiis suis: « Sternite mihi asinum ». Qui
cum stravissent, ascendit
14 et abiit post virum Dei et invenit eum sedentem subtus
terebinthum et ait illi: « Tune es vir Dei, qui venisti de
Iuda?”. Respondit ille: « Ego sum ».
15 Dixit ad eum: « Veni mecum domum, ut comedas
panem ».
16 Qui ait: « Non possum reverti neque venire tecum nec
comedam panem neque bibam aquam in loco isto;
17 sic enim dictum est mihi in sermone Domini: “Non comedes panem
et non bibes ibi aquam nec reverteris per viam, qua ieris” ».
18 Qui ait illi: « Et ego propheta sum similis tui; et
angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens: “Reduc eum tecum
in domum tuam, et comedat panem et bibat aquam” ». Fefellit eum
19 et reduxit secum; comedit ergo panem in domo eius et bibit
aquam.
20 Cumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad
prophetam, qui reduxerat eum,
21 et exclamavit ad virum Dei, qui venerat de Iuda, dicens:
« Hæc dicit Dominus: Quia non obœdiens fuisti ori Domini et non
custodisti mandatum, quod præcepit tibi Dominus Deus tuus,
22 et reversus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco, in
quo præcepit tibi, ne comederes panem neque biberes aquam, non
inferetur cadaver tuum in sepulcrum patrum tuorum ».
23 Cumque comedisset panem et bibisset, stravit sibi asinum
prophetæ, qui reduxerat eum;
24 et, cum abisset, invenit eum leo in via et occidit, et erat
cadaver eius proiectum in itinere; asinus autem stabat iuxta illum,
et leo stabat iuxta cadaver.
25 Et ecce viri transeuntes viderunt cadaver proiectum in via et
leonem stantem iuxta cadaver; et venerunt et divulgaverunt in
civitate, in qua prophetes ille senex habitabat.
26 Quod cum audisset propheta ille, qui reduxerat eum de via,
ait: « Vir Dei est, qui inobœdiens fuit ori Domini, et tradidit
eum Dominus leoni; et confregit eum et occidit iuxta verbum Domini,
quod locutus est ei ».
27 Dixitque ad filios suos: « Sternite mihi asinum! ».
Qui cum stravissent,
28 et ille abisset, invenit cadaver eius proiectum in via et
asinum et leonem stantes iuxta cadaver; non comedit leo de cadavere
nec læsit asinum.
29 Tulit ergo prophetes cadaver viri Dei et posuit illud super
asinum et reversus intulit in civitatem prophetæ senis, ut plangerent
eum et sepelirent.
30 Et posuit cadaver eius in sepulcro suo, et planxerunt eum:
« Heu, heu, mi frater! ».
31 Cumque sepelissent eum, dixit ad filios suos: « Cum
mortuus fuero, sepelite me in sepulcro, in quo vir Dei sepultus est;
iuxta ossa eius ponite ossa mea.
32 Profecto enim veniet sermo, quem prædixit in sermone Domini
contra altare, quod est in Bethel, et contra omnia fana excelsorum,
quæ sunt in urbibus Samariæ ».
33 Post hæc non est reversus Ieroboam de via sua pessima, sed
iterum faciebat de novissimis populi sacerdotes excelsorum; quicumque
volebat, implebat eius manum, ut fieret sacerdos excelsorum.
34 Et propter hanc causam peccavit domus Ieroboam, et eversa est
et deleta de superficie terræ.