Ressources Catholiques Bible

précédent
 
Actus 6 (Nova Vulgata)
01 In diebus autem illis, crescente numero discipulorum, factus est murmur Græcorum adversus Hebræos, eo quod neglegerentur in ministerio cotidiano viduæ eorum.
02 Convocantes autem Duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: « Non est æquum nos derelinquentes verbum Dei ministrare mensis;
03 considerate vero, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia, quos constituemus super hoc opus;
04 nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus ».
05 Et placuit sermo coram omni multitudine; et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum proselytum Antiochenum,
06 quos statuerunt ante conspectum apostolorum, et orantes imposuerunt eis manus.
07 Et verbum Dei crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Ierusalem valde; multa etiam turba sacerdotum obœdiebat fidei.
08 Stephanus autem plenus gratia et virtute faciebat prodigia et signa magna in populo.
09 Surrexerunt autem quidam de synagoga, quæ appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum, qui erant a Cilicia et Asia, disputantes cum Stephano;
10 et non poterant resistere sapientiæ et Spiritui, quo loquebatur.
11 Tunc submiserunt viros, qui dicerent: « Audivimus eum dicentem verba blasphema in Moysen et Deum »;
12 et commoverunt plebem et seniores et scribas, et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium
13 et statuerunt testes falsos dicentes: « Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et Legem;
14 audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit consuetudines, quas tradidit nobis Moyses ».
15 Et intuentes eum omnes, qui sedebant in concilio, viderunt faciem eius tamquam faciem angeli.
 
Actus 7 (Nova Vulgata)
01 Dixit autem princeps sacerdotum: « Si hæc ita se habent? ».
02 Qui ait: « Viri fratres et patres, audite. Deus gloriæ apparuit patri nostro Abraham, cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charran,
03 et dixit ad illum: «Exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram, quam tibi monstravero».
04 Tunc egressus de terra Chaldæorum habitavit in Charran. Et inde, postquam mortuus est pater eius, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis;
05 et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum, cum non haberet filium.
06 Locutus est autem sic Deus: «Erit semen eius accola in terra aliena, et servituti eos subicient et male tractabunt annis quadringentis;
07 et gentem, cui servierint, iudicabo ego, dixit Deus; et post hæc exibunt et deservient mihi in loco isto».
08 Et dedit illi testamentum circumcisionis; et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava, et Isaac Iacob, et Iacob duodecim patriarchas.
09 Et patriarchæ æmulantes Ioseph vendiderunt in Ægyptum; et erat Deus cum eo
10 et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Ægypti; et constituit eum præpositum super Ægyptum et super omnem domum suam.
11 Venit autem fames in universam Ægyptum et Chanaan et tribulatio magna, et non inveniebant cibos patres nostri.
12 Cum audisset autem Iacob esse frumentum in Ægypto, misit patres nostros primum;
13 et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis, et manifestatum est pharaoni genus Ioseph.
14 Mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque;
15 et descendit Iacob in Ægyptum. Et defunctus est ipse et patres nostri;
16 et translati sunt in Sichem et positi sunt in sepulcro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemmor in Sichem.
17 Cum appropinquaret autem tempus repromissionis, quam confessus erat Deus Abrahæ, crevit populus et multiplicatus est in Ægypto,
18 quoadusque surrexit rex alius super Ægypto, qui non sciebat Ioseph.
19 Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres, ut exponerent infantes suos, ne vivi servarentur.
20 Eodem tempore natus est Moyses et erat formosus coram Deo; qui nutritus est tribus mensibus in domo patris.
21 Exposito autem illo, sustulit eum filia pharaonis et enutrivit eum sibi in filium;
22 et eruditus est Moyses in omni sapientia Ægyptiorum; et erat potens in verbis et in operibus suis.
23 Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor eius, ut visitaret fratres suos filios Israel.
24 Et cum vidisset quendam iniuriam patientem, vindicavit et fecit ultionem ei, qui opprimebatur, percusso Ægyptio.
25 Existimabat autem intellegere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis; at illi non intellexerunt.
26 Atque sequenti die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens: «Viri, fratres estis; ut quid nocetis alterutrum?».
27 Qui autem iniuriam faciebat proximo, reppulit eum dicens: «Quis te constituit principem et iudicem super nos?
28 Numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Ægyptium?».
29 Fugit autem Moyses propter verbum istud; et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos.
30 Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sinai angelus in ignis flamma rubi.
31 Moyses autem videns admirabatur visum; accedente autem illo, ut consideraret, facta est vox Domini:
32 «Ego Deus patrum tuorum, Deus Abraham et Isaac et Iacob». Tremefactus autem Moyses non audebat considerare.
33 Dixit autem illi Dominus: «Solve calceamentum pedum tuorum; locus enim, in quo stas, terra sancta est.
34 Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Ægypto, et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos; et nunc veni, mittam te in Ægyptum».
35 Hunc Moysen, quem negaverunt dicentes: «Quis te constituit principem et iudicem?», hunc Deus et principem et redemptorem misit cum manu angeli, qui apparuit illi in rubo.
36 Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Ægypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta.
37 Hic est Moyses, qui dixit filiis Israel: «Prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me».
38 Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sinai, et cum patribus nostris; qui accepit verba viva dare nobis;
39 cui noluerunt obœdire patres nostri, sed reppulerunt et aversi sunt in cordibus suis in Ægyptum
40 dicentes ad Aaron: «Fac nobis deos, qui præcedant nos; Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Ægypti, nescimus quid factum sit ei».
41 Et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et lætabantur in operibus manuum suarum.
42 Convertit autem Deus et tradidit eos servire militiæ cæli, sicut scriptum est in libro Prophetarum: «Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel?
43 Et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rhæphan, figuras, quas fecistis ad adorandum eas. Et transferam vos trans Babylonem».
44 Tabernaculum testimonii erat patribus nostris in deserto, sicut disposuit, qui loquebatur ad Moysen, ut faceret illud secundum formam, quam viderat;
45 quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium, quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David,
46 qui invenit gratiam ante Deum et petiit, ut inveniret tabernaculum domui Iacob.
47 Salomon autem ædificavit illi domum.
48 Sed non Altissimus in manufactis habitat, sicut propheta dicit:
49 «Cælum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum ædificabitis mihi, dicit Dominus, aut quis locus requietionis meæ?
50 Nonne manus mea fecit hæc omnia?».
51 Duri cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis; sicut patres vestri, et vos.
52 Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos, qui prænuntiabant de adventu Iusti, cuius vos nunc proditores et homicidæ fuistis,
53 qui accepistis legem in dispositionibus angelorum et non custodistis ».
54 Audientes autem hæc, dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum.
55 Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in cælum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei
56 et ait: « Ecce video cælos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei ».
57 Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unanimiter in eum
58 et eicientes extra civitatem lapidabant. Et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis, qui vocabatur Saulus.
59 Et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem: « Domine Iesu, suscipe spiritum meum ».
60 Positis autem genibus clamavit voce magna: « Domine, ne statuas illis hoc peccatum »; et cum hoc dixisset, obdormivit.
 
Actus 8 (Nova Vulgata)
01 Saulus autem erat consentiens neci eius. Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesiam, quæ erat Hierosolymis; et omnes dispersi sunt per regiones Iudææ et Samariæ præter apostolos.
02 Sepelierunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum.
03 Saulus vero devastabat ecclesiam, per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam.
04 Igitur qui dispersi erant, pertransierunt evangelizantes verbum.
05 Philippus autem descendens in civitatem Samariæ prædicabat illis Christum.
06 Intendebant autem turbæ his, quæ a Philippo dicebantur, unanimiter, audientes et videntes signa, quæ faciebat:
07 ex multis enim eorum, qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant; multi autem paralytici et claudi curati sunt.
08 Factum est autem magnum gaudium in illa civitate.
09 Vir autem quidam nomine Simon iampridem erat in civitate magias faciens et dementans gentem Samariæ, dicens esse se aliquem magnum;
10 cui attendebant omnes a minimo usque ad maximum dicentes: « Hic est virtus Dei, quæ vocatur Magna ».
11 Attendebant autem eum, propter quod multo tempore magiis dementasset eos.
12 Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi, baptizabantur viri ac mulieres.
13 Tunc Simon et ipse credidit et, cum baptizatus esset, adhærebat Philippo; videns etiam signa et virtutes magnas fieri stupens admirabatur.
14 Cum autem audissent apostoli, qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad illos Petrum et Ioannem;
15 qui cum descendissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum:
16 nondum enim super quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu.
17 Tunc imposuerunt manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
18 Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manuum apostolorum daretur Spiritus, obtulit eis pecuniam
19 dicens: « Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum ».
20 Petrus autem dixit ad eum: « Argentum tuum tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri!
21 Non est tibi pars neque sors in verbo isto; cor enim tuum non est rectum coram Deo.
22 Pænitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Dominum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui;
23 in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse ».
24 Respondens autem Simon dixit: « Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum, quæ dixistis ».
25 Et illi quidem testificati et locuti verbum Domini, redibant Hierosolymam et multis vicis Samaritanorum evangelizabant.
26 Angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens: « Surge et vade contra meridianum ad viam, quæ descendit ab Ierusalem in Gazam; hæc est deserta ».
27 Et surgens abiit; et ecce vir Æthiops eunuchus potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnem gazam eius, qui venerat adorare in Ierusalem
28 et revertebatur sedens super currum suum et legebat prophetam Isaiam.
29 Dixit autem Spiritus Philippo: « Accede et adiunge te ad currum istum ».
30 Accurrens autem Philippus audivit illum legentem Isaiam prophetam et dixit: « Putasne intellegis, quæ legis? ».
31 Qui ait: « Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? ». Rogavitque Philippum, ut ascenderet et sederet secum.
32 Locus autem Scripturæ, quem legebat, erat hic: « Tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperit os suum.
33 In humilitate eius iudicium eius sublatum est. Generationem illius quis enarrabit? Quoniam tollitur de terra vita eius ».
34 Respondens autem eunuchus Philippo dixit: « Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? De se an de alio aliquo? ».
35 Aperiens autem Philippus os suum et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Iesum.
36 Et dum irent per viam, venerunt ad quandam aquam; et ait eunuchus: « Ecce aqua; quid prohibet me baptizari? ».
38 Et iussit stare currum; et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus, et baptizavit eum.
39 Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus; ibat autem per viam suam gaudens.
40 Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream.
 
Actus 9 (Nova Vulgata)
01 Saulus autem, adhuc spirans minarum et cædis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum
02 et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas, ut, si quos invenisset huius viæ viros ac mulieres, vinctos perduceret in Ierusalem.
03 Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco; et subito circumfulsit eum lux de cælo,
04 et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: « Saul, Saul, quid me persequeris? ».
05 Qui dixit: « Quis es, Domine? ». Et ille: « Ego sum Iesus, quem tu persequeris!
06 Sed surge et ingredere civitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere ».
07 Viri autem illi, qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes.
08 Surrexit autem Saulus de terra; apertisque oculis, nihil videbat; ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum.
09 Et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit.
10 Erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias; et dixit ad illum in visu Dominus: « Anania ». At ille ait: « Ecce ego, Domine ».
11 Et Dominus ad illum: « Surgens vade in vicum, qui vocatur Rectus, et quære in domo Iudæ Saulum nomine Tarsensem; ecce enim orat
12 et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et imponentem sibi manus, ut visum recipiat ».
13 Respondit autem Ananias: « Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala sanctis tuis fecerit in Ierusalem;
14 et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes, qui invocant nomen tuum ».
15 Dixit autem ad eum Dominus: « Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel;
16 ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati ».
17 Et abiit Ananias; et introivit in domum et imponens ei manus dixit: « Saul frater, Dominus misit me, Iesus qui apparuit tibi in via, qua veniebas, ut videas et implearis Spiritu Sancto ».
18 Et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamæ, et visum recepit. Et surgens baptizatus est
19 et, cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis, qui erant Damasci, per dies aliquot;
20 et continuo in synagogis prædicabat Iesum, quoniam hic est Filius Dei.
21 Stupebant autem omnes, qui audiebant, et dicebant: « Nonne hic est, qui expugnabat in Ierusalem eos, qui invocabant nomen istud, et huc ad hoc venerat, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum? ».
22 Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudæos, qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus.
23 Cum implerentur autem dies multi, consilium fecerunt Iudæi, ut eum interficerent;
24 notæ autem factæ sunt Saulo insidiæ eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent;
25 accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta.
26 Cum autem venisset in Ierusalem, tentabat iungere se discipulis; et omnes timebant eum, non credentes quia esset discipulus.
27 Barnabas autem apprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu.
28 Et erat cum illis intrans et exiens in Ierusalem, fiducialiter agens in nomine Domini.
29 Loquebatur quoque et disputabat cum Græcis; illi autem quærebant occidere eum.
30 Quod cum cognovissent, fratres deduxerunt eum Cæsaream et dimiserunt Tarsum.
31 Ecclesia quidem per totam Iudæam et Galilæam et Samariam habebat pacem; ædificabatur et ambulabat in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus crescebat.
32 Factum est autem Petrum, dum pertransiret universos, devenire et ad sanctos, qui habitabant Lyddæ.
33 Invenit autem ibi hominem quendam nomine Æneam ab annis octo iacentem in grabato, qui erat paralyticus.
34 Et ait illi Petrus: « Ænea, sanat te Iesus Christus; surge et sterne tibi ». Et continuo surrexit.
35 Et viderunt illum omnes, qui inhabitabant Lyddam et Saron, qui conversi sunt ad Dominum.
36 In Ioppe autem erat quædam discipula nomine Tabitha, quæ interpretata dicitur Dorcas; hæc erat plena operibus bonis et eleemosynis, quas faciebat.
37 Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur; quam cum lavissent, posuerunt in cenaculo.
38 Cum autem prope esset Lydda ab Ioppe, discipuli audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum rogantes: « Ne pigriteris venire usque ad nos! ».
39 Exsurgens autem Petrus venit cum illis; et cum advenisset, duxerunt illum in cenaculum; et circumsteterunt illum omnes viduæ flentes et ostendentes tunicas et vestes, quas faciebat Dorcas, cum esset cum illis.
40 Eiectis autem omnibus foras Petrus, et ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit: « Tabitha, surge! ». At illa aperuit oculos suos et, viso Petro, resedit.
41 Dans autem illi manum erexit eam et, cum vocasset sanctos et viduas, exhibuit eam vivam.
42 Notum autem factum est per universam Ioppen, et crediderunt multi in Domino.
43 Factum est autem, ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium.
 
Actus 10 (Nova Vulgata)
01 Vir autem quidam in Cæsarea nomine Cornelius, centurio cohortis, quæ dicitur Italica,
02 religiosus et timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi et deprecans Deum semper,
03 vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi: « Corneli ».
04 At ille intuens eum et timore correptus dixit: « Quid est, domine? ». Dixit autem illi: « Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.
05 Et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam, qui cognominatur Petrus;
06 hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium, cui est domus iuxta mare ».
07 Ut autem discessit angelus, qui loquebatur illi, cum vocasset duos domesticos suos et militem religiosum ex his, qui illi parebant,
08 et narrasset illis omnia, misit illos in Ioppen.
09 Postera autem die, iter illis facientibus et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus super tectum, ut oraret circa horam sextam.
10 Et cum esuriret, voluit gustare; parantibus autem eis, cecidit super eum mentis excessus,
11 et videt cælum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti in terram,
12 in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terræ et volatilia cæli.
13 Et facta est vox ad eum: « Surge, Petre, occide et manduca! ».
14 Ait autem Petrus: « Nequaquam, Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum ».
15 Et vox iterum secundo ad eum: « Quæ Deus purificavit, ne tu commune dixeris ».
16 Hoc autem factum est per ter, et statim receptum est vas in cælum.
17 Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset, ecce viri, qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad ianuam
18 et, cum vocassent, interrogabant si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium.
19 Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: « Ecce viri tres quærunt te;
20 surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans, quia ego misi illos ».
21 Descendens autem Petrus ad viros dixit: « Ecce ego sum, quem quæritis; quæ causa est, propter quam venistis? ».
22 Qui dixerunt: « Cornelius centurio, vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te ».
23 Invitans igitur eos recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum eis, et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum.
24 Altera autem die introivit Cæsaream; Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis.
25 Et factum est, cum introisset Petrus, obvius ei Cornelius procidens ad pedes adoravit.
26 Petrus vero levavit eum dicens: « Surge, et ego ipse homo sum ».
27 Et loquens cum illo intravit et invenit multos, qui convenerant;
28 dixitque ad illos: « Vos scitis quomodo illicitum sit viro Iudæo coniungi aut accedere ad alienigenam. Et mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem;
29 propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo quam ob causam accersistis me ».
30 Et Cornelius ait: « A nudius quarta die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida
31 et ait: «Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei.
32 Mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus; hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare».
33 Confestim igitur misi ad te, et tu bene fecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu Dei adsumus audire omnia, quæcumque tibi præcepta sunt a Domino ».
34 Aperiens autem Petrus os dixit: « In veritate comperio quoniam non est personarum acceptor Deus,
35 sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi.
36 Verbum misit filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum; hic est omnium Dominus.
37 Vos scitis quod factum est verbum per universam Iudæam incipiens a Galilæa post baptismum, quod prædicavit Ioannes:
38 Iesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute, qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a Diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
39 Et nos testes sumus omnium, quæ fecit in regione Iudæorum et Ierusalem; quem et occiderunt suspendentes in ligno.
40 Hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri
41 non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo, nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis;
42 et præcepit nobis prædicare populo et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum.
43 Huic omnes Prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum ».
44 Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes, qui audiebant verbum.
45 Et obstupuerunt, qui ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est;
46 audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum. Tunc respondit Petrus:
47 « Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos? ».
48 Et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari. Tunc rogaverunt eum, ut maneret aliquot diebus.
suivant