Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 22 iunii
Ss. Ioannis Fisher, episcopi, et Thomæ More, martyrum
Memoria ad libitum
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Eodem die S. Paulini Nolani
Lectiones de feria currente:
• Tempus "per annum" - Anno primo:
Hebd 11 : Feria V – Feria VI – Sabbato – Hebd 12 : Feria II – Feria III – Feria IV
• Tempus "per annum" - Anno secundo:
Hebd 11 : Feria V – Feria VI – Sabbato – Hebd 12 : Feria II – Feria III – Feria IV
vel lectiones de memoria:
Léctio Epístolæ primæ béati Petri apóstoli 4, 12-19 FRA • CMT
Carissimi, nolite mirari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat, sed, quemadmodum communicatis Christi passionibus, gaudete, ut et in revelatione gloriæ eius gaudeatis exsultantes.
Si exprobramini in nomine Christi, beati, quoniam Spiritus gloriæ et Dei super vos requiescit. Nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maleficus aut alienorum speculator; si autem ut christianus, non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine.
Quoniam tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei; si autem primum a nobis, qui finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio? « Et si iustus vix salvatur, impius et peccator ubi parebit? ». Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefacto.
Psalmus responsorius 126(125), 1-2ab, 2cd-3, 4-5, 6 FRA • vel • CMT
R/ Qui séminant in lácrimis, in exsultatióne metent.
In convertendo Dominus captivitatem Sion,
facti sumus quasi somniantes.
Tunc repletum est gaudio os nostrum,
et lingua nostra exsultatione.
 
Tunc dicebant inter gentes:
« Magnificavit Dominus facere cum eis ».
Magnificavit Dominus facere nobiscum;
facti sumus lætantes.
 
Converte, Domine, captivitatem nostram,
sicut torrentes in austro.
Qui seminant in lacrimis,
in exsultatione metent.
 
Euntes ibant et flebant
semen spargendum portantes;
venientes autem venient in exsultatione
portantes manipulos suos.
vel:
Psalmus responsorius 124(123), 2-3, 4-5, 6a.7bc-8
R/ Anima nostra sicut passer erépta est de láqueo venántium.
Nisi quia Dominus erat in nobis,
cum exsurgerent homines in nos.
Forte vivos deglutissent nos,
cum irasceretur furor eorum in nos.
 
Forsitan aqua absorbuisset nos,
torrens pertransisset animam nostram;
forsitan pertransissent animam nostram
aquæ intumescentes.
 
Laqueus contritus est,
et nos erepti sumus.
Adiutorium nostrum in nomine Domini,
qui fecit cælum et terram.
Allelúia
Beáti, qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum cælórum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 10, 34-39 FRA 
In illo tempore: Dixit Iesus apostolis suis:
Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram; non veni pacem mittere sed gladium. Veni enim « separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam: et inimici hominis domestici eius ».
Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et, qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus; et, qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.
Qui invenerit animam suam, perdet illam; et, qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
Ad Offertorium