Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 27 septembris
S. Vincentii de Paul, presbyteri
Memoria
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Lectiones de feria currente:
• Tempus "per annum" - Anno primo:
Hebd 25 : Feria IV – Feria V – Feria VI – Sabbato – Hebd 26 : Feria II – Feria III
• Tempus "per annum" - Anno secundo:
Hebd 25 : Feria IV – Feria V – Feria VI – Sabbato – Hebd 26 : Feria II – Feria III
vel lectiones de memoria:
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 1, 26-31 FRA • CMT
Videte vocationem vestram, fratres; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed, quæ stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, quæ non sunt, ut ea, quæ sunt, destrueret, ut non glorietur omnis caro in conspectu Dei.
Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut quemadmodum scriptum est: « Qui gloriatur, in Domino glorietur ».
Psalmus responsorius 112(111), 1-2, 3-4, 5-7a, 7b-8, 9
R/ Beátus vir qui timet Dóminum.
vel
R/ Allelúia.
Beatus vir, qui timet Dominum,
in mandatis eius cupit nimis.
Potens in terra erit semen eius,
generatio rectorum benedicetur.
 
Gloria et divitiæ in domo eius,
et iustitia eius manet in sæculum sæculi.
Exortum est in tenebris lumen rectis,
misericors et miserator et iustus.
 
Iucundus homo, qui miseretur et commodat,
disponet res suas in iudicio,
quia in æternum non commovebitur.
In memoria æterna erit iustus,
ab auditione mala non timebit.
 
Paratum cor eius, sperans in Domino,
confirmatum est cor eius, non timebit,
donec despiciat inimicos suos.
 
Distribuit, dedit pauperibus;
iustitia eius manet in sæculum sæculi,
cornu eius exaltabitur in gloria.
Allelúia
Ego sum pastor bonus, dicit Dóminus, et cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 9, 35-38 FRA 
In illo tempore:
Circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum et prædicans Evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem. Tunc dicit discipulis suis: « Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam ».
Ad Offertorium