01 Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in
prophetis,
02 in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem
constituit heredem universorum, per quem fecit et sæcula;
03 qui, cum sit splendor gloriæ et figura substantiæ eius et
portet omnia verbo virtutis suæ, purgatione peccatorum facta,
consedit ad dexteram maiestatis in excelsis,
04 tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis
nomen hereditavit.
05 Cui enim dixit aliquando angelorum: « Filius meus es tu;
ego hodie genui te » et rursum: « Ego ero illi in patrem,
et ipse erit mihi in filium »?
06 Cum autem iterum introducit primogenitum in orbem terræ,
dicit: « Et adorent eum omnes angeli Dei ».
07 Et ad angelos quidem dicit: « Qui facit angelos suos
spiritus et ministros suos flammam ignis »;
08 ad Filium autem: « Thronus tuus, Deus, in sæculum sæculi,
et virga æquitatis virga regni tui.
09 Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te
Deus, Deus tuus, oleo exsultationis præ participibus tuis »
10 et: « Tu in principio, Domine, terram fundasti; et opera
manuum tuarum sunt cæli.
11 Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes ut vestimentum
veterascent,
12 et velut amictum involves eos, sicut vestimentum et
mutabuntur. Tu autem idem es, et anni tui non deficient ».
13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando: « Sede a dextris
meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum »?
14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium
mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis?
01 Propterea abundantius oportet observare nos ea, quæ audivimus,
ne forte præterfluamus.
02 Si enim, qui per angelos dictus est, sermo factus est firmus,
et omnis prævaricatio et inobœdientia accepit iustam mercedis
retributionem,
03 quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Quæ,
cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis, qui audierunt,
in nos confirmata est,
04 contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et
Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
05 Non enim angelis subiecit orbem terræ futurum, de quo
loquimur.
06 Testatus est autem in quodam loco quis dicens: « Quid est
homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum?
07 Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore
coronasti eum,
08 omnia subiecisti sub pedibus eius ». In eo enim quod ei
omnia subiecit, nihil dimisit non subiectibile ei. Nunc autem necdum
videmus omnia subiecta ei;
09 eum autem, qui paulo minus ab angelis minoratus est, videmus
Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia
Dei pro omnibus gustaverit mortem.
10 Decebat enim eum, propter quem omnia et per quem omnia, qui
multos filios in gloriam adduxit, ducem salutis eorum per passiones
consummare.
11 Qui enim sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes;
propter quam causam non erubescit fratres eos vocare
12 dicens: « Nuntiabo nomen tuum fratribus meis, in medio
ecclesiæ laudabo te»;
13 et iterum: « Ego ero fidens in eum »; et iterum:
« Ecce ego et pueri, quos mihi dedit Deus ».
14 Quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse
similiter participavit iisdem, ut per mortem destrueret eum, qui
habebat mortis imperium, id est Diabolum,
15 et liberaret eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii
erant servituti.
16 Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahæ
apprehendit.
17 Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret
et fidelis pontifex in iis, quæ sunt ad Deum, ut repropitiaret
delicta populi;
18 in quo enim passus est ipse tentatus, potens est eis, qui
tentantur, auxiliari.
01 Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes,
considerate apostolum et pontificem confessionis nostræ Iesum,
02 qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in tota
domo illius.
03 Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus,
quanto ampliorem honorem habet quam domus, qui fabricavit illam.
04 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui autem omnia
fabricavit, Deus est.
05 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam
famulus in testimonium eorum, quæ dicenda erant,
06 Christus vero tamquam Filius super domum illius; cuius domus
sumus nos, si fiduciam et gloriationem spei retineamus.
07 Quapropter, sicut dicit Spiritus Sanctus: « Hodie, si
vocem eius audieritis,
08 nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione, secundum
diem tentationis in deserto,
09 ubi tentaverunt me patres vestri in probatione et viderunt
opera mea
10 quadraginta annos. Propter quod infensus fui generationi huic
et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas;
11 sicut iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem
meam ».
12 Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum
incredulitatis discedendi a Deo vivo,
13 sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec illud
« hodie » vocatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia
peccati;
14 participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium
substantiæ usque ad finem firmum retineamus,
15 dum dicitur: « Hodie, si vocem eius audieritis, nolite
obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione ».
16 Qui sunt enim qui audientes exacerbaverunt? Nonne universi,
qui profecti sunt ab Ægypto per Moysen?
17 Quibus autem infensus fuit quadraginta annos? Nonne illis, qui
peccaverunt, quorum membra ceciderunt in deserto?
18 Quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius, nisi
illis, qui increduli fuerunt?
19 Et videmus quia non potuerunt introire propter
incredulitatem.
01 Timeamus ergo, ne forte, relicta pollicitatione introeundi in
requiem eius, existimetur aliquis ex vobis deesse;
02 etenim et nobis evangelizatum est quemadmodum et illis, sed
non profuit illis sermo auditus, non commixtis fide cum iis, qui
audierant.
03 Ingredimur enim in requiem, qui credidimus, quemadmodum dixit:
« Sicut iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem
meam », et quidem operibus ab institutione mundi factis.
04 Dixit enim quodam loco de die septima sic: «Et requievit Deus
die septima ab omnibus operibus suis »;
05 et in isto rursum: « Non introibunt in requiem
meam ».
06 Quoniam ergo superest quosdam introire in illam, et hi, quibus
prioribus evangelizatum est, non introierunt propter inobœdientiam,
07 iterum terminat diem quendam, « Hodie », in David
dicendo post tantum temporis, sicut supra dictum est: « Hodie,
si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra ».
08 Nam, si eis Iesus requiem præstitisset, non de alio loqueretur
posthac die.
09 Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei;
10 qui enim ingressus est in requiem eius, etiam ipse requievit
ab operibus suis, sicut a suis Deus.
11 Festinemus ergo ingredi in illam requiem, ut ne in idipsum
quis incidat inobœdientiæ exemplum.
12 Vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni
gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus,
compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et
intentionum cordis;
13 et non est creatura invisibilis in conspectu eius, omnia autem
nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo.
14 Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit cælos, Iesum
Filium Dei, teneamus confessionem.
15 Non enim habemus pontificem, qui non possit compati
infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia secundum
similitudinem absque peccato;
16 adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ, ut misericordiam
consequamur et gratiam inveniamus in auxilium opportunum.
01 Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus
constituitur in his, quæ sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia
pro peccatis;
02 qui æque condolere possit his, qui ignorant et errant, quoniam
et ipse circumdatus est infirmitate
03 et propter eam debet, quemadmodum et pro populo, ita etiam pro
semetipso offerre pro peccatis.
04 Nec quisquam sumit sibi illum honorem, sed qui vocatur a Deo
tamquam et Aaron.
05 Sic et Christus non semetipsum glorificavit, ut pontifex
fieret, sed qui locutus est ad eum: « Filius meus es tu; ego
hodie genui te »;
06 quemadmodum et in alio dicit: « Tu es sacerdos in æternum
secundum ordinem Melchisedech ».
07 Qui in diebus carnis suæ, preces supplicationesque ad eum, qui
possit salvum illum a morte facere, cum clamore valido et lacrimis
offerens et exauditus pro sua reverentia,
08 et quidem cum esset Filius, didicit ex his, quæ passus est,
obœdientiam;
09 et, consummatus, factus est omnibus obœdientibus sibi auctor
salutis æternæ,
10 appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech.
11 De quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum,
quoniam segnes facti estis ad audiendum.
12 Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum
indigetis, ut vos doceat aliquis elementa exordii sermonum Dei, et
facti estis, quibus lacte opus sit, non solido cibo.
13 Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis
iustitiæ, parvulus enim est;
14 perfectorum autem est solidus cibus, eorum, qui pro
consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac
mali.
01 Quapropter prætermittentes inchoationis Christi sermonem ad
perfectionem feramur, non rursum iacientes fundamentum pænitentiæ ab
operibus mortuis et fidei ad Deum,
02 baptismatum doctrinæ, impositionis quoque manuum, ac
resurrectionis mortuorum et iudicii æterni.
03 Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.
04 Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati,
gustaverunt etiam donum cæleste et participes sunt facti Spiritus
Sancti
05 et bonum gustaverunt Dei verbum virtutesque sæculi venturi
06 et prolapsi sunt, rursus renovari ad pænitentiam, rursum
crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes.
07 Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem et generans
herbam opportunam illis, propter quos et colitur, accipit
benedictionem a Deo;
08 proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto
proxima, cuius finis in combustionem.
09 Confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora
saluti, tametsi ita loquimur;
10 non enim iniustus Deus, ut obliviscatur operis vestri et
dilectionis, quam ostendistis nomini ipsius, qui ministrastis sanctis
et ministratis.
11 Cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare
sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem,
12 ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide et
patientia hereditant promissiones.
13 Abrahæ namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per
quem iuraret maiorem, iuravit per semetipsum
14 dicens: « Utique benedicens benedicam te et multiplicans
multiplicabo te »;
15 et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem.
16 Homines enim per maiorem sui iurant, et omnis controversiæ
eorum finis ad confirmationem est iuramentum;
17 in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis
heredibus immobilitatem consilii sui, se interposuit iure iurando,
18 ut per duas res immobiles, in quibus impossibile est mentiri
Deum, fortissimum solacium habeamus, qui confugimus ad tenendam
propositam spem;
19 quam sicut ancoram habemus animæ, tutam ac firmam et
incedentem usque in interiora velaminis,
20 ubi præcursor pro nobis introivit Iesus, secundum ordinem
Melchisedech pontifex factus in æternum.
01 Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui
obviavit Abrahæ regresso a cæde regum et benedixit ei,
02 cui et decimam omnium divisit Abraham, primum quidem, qui
interpretatur rex iustitiæ, deinde autem et rex Salem, quod est rex
Pacis,
03 sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum
neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos
in perpetuum.
04 Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimam dedit de
præcipuis Abraham patriarcha.
05 Et illi quidem, qui de filiis Levi sacerdotium accipiunt,
mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est a
fratribus suis, quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahæ;
06 hic autem, cuius generatio non annumeratur in eis, decimam
sumpsit ab Abraham et eum, qui habebat repromissiones, benedixit.
07 Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore
benedicitur.
08 Et hic quidem decimas morientes homines sumunt; ibi autem
testimonium accipiens quia vivit.
09 Et, ut ita dictum sit, per Abraham et Levi, qui decimas
accipit, decimatus est;
10 adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei
Melchisedech.
11 Si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat, populus
enim sub ipso legem accepit, quid adhuc necessarium secundum ordinem
Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron
dici?
12 Translato enim sacerdotio, necesse est, ut et legis translatio
fiat.
13 De quo enim hæc dicuntur, ex alia tribu est, ex qua nullus
altari præsto fuit;
14 manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster, in quam
tribum nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
15 Et amplius adhuc manifestum est, si secundum similitudinem
Melchisedech exsurgit alius sacerdos,
16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed
secundum virtutem vitæ insolubilis,
17 testimonium enim accipit: « Tu es sacerdos in æternum
secundum ordinem Melchisedech ».
18 Reprobatio quidem fit præcedentis mandati propter infirmitatem
eius et inutilitatem,
19 nihil enim ad perfectum adduxit lex; introductio vero melioris
spei, per quam proximamus ad Deum.
20 Et quantum non est sine iure iurando; illi quidem sine iure
iurando sacerdotes facti sunt,
21 hic autem cum iure iurando per eum, qui dicit ad illum:
« Iuravit Dominus et non pænitebit eum: Tu es sacerdos in
æternum »,
22 in tantum et melioris testamenti sponsor factus est Iesus.
23 Et illi quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod
morte prohibebantur permanere;
24 hic autem eo quod manet in æternum, intransgressibile habet
sacerdotium;
25 unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum
ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis.
26 Talis enim et decebat ut nobis esset pontifex, sanctus,
innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior cælis
factus;
27 qui non habet necessitatem cotidie, quemadmodum pontifices,
prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi; hoc enim
fecit semel semetipsum offerendo.
28 Lex enim homines constituit pontifices infirmitatem habentes;
sermo autem iuris iurandi, quod post legem est, Filium in æternum
consummatum.
01 Caput autem super ea, quæ dicuntur: talem habemus pontificem,
qui consedit in dextera throni Maiestatis in cælis,
02 sanctorum minister et tabernaculi veri, quod fixit Dominus,
non homo.
03 Omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias
constituitur; unde necesse erat et hunc habere aliquid, quod
offerret.
04 Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos, cum sint qui
offerant secundum legem munera;
05 qui figuræ et umbræ deserviunt cælestium, sicut responsum est
Moysi, cum consummaturus esset tabernaculum: « Vide enim,
inquit, omnia facies secundum exemplar, quod tibi ostensum est in
monte ».
06 Nunc autem differentius sortitus est ministerium, quanto et
melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus
sancitum est.
07 Nam si illud prius culpa vacasset, non secundi locus
inquireretur;
08 vituperans enim eos dicit: « Ecce dies veniunt, dicit
Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Iudæ
testamentum novum;
09 non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die, qua
apprehendi manum illorum, ut educerem illos de terra Ægypti; quoniam
ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit
Dominus.
10 Quia hoc est testamentum, quod testabor domui Israel post dies
illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum, et in corde
eorum superscribam eas; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in
populum.
11 Et non docebit unusquisque civem suum, et unusquisque fratrem
suum dicens: «Cognosce Dominum»; quoniam omnes scient me, a minore
usque ad maiorem eorum,
12 quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum
iam non memorabor ».
13 Dicendo « novum » veteravit prius; quod autem
antiquatur et senescit, prope interitum est.
01 Habuit ergo et prius præcepta cultus et Sanctum huius sæculi.
02 Tabernaculum enim præparatum est primum, in quo inerat
candelabrum et mensa et propositio panum, quod dicitur Sancta;
03 post secundum autem velamentum, tabernaculum, quod dicitur
Sancta Sanctorum,
04 aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex
omni parte auro, in qua urna aurea habens manna et virga Aaron, quæ
fronduerat, et tabulæ testamenti,
05 superque eam cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium; de
quibus non est modo dicendum per singula.
06 His vero ita præparatis, in prius quidem tabernaculum semper
intrant sacerdotes sacrorum officia consummantes;
07 in secundum autem semel in anno solus pontifex, non sine
sanguine, quem offert pro suis et populi ignorantiis;
08 hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse
sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum;
09 quæ parabola est temporis instantis, iuxta quam munera et
hostiæ offeruntur, quæ non possunt iuxta conscientiam perfectum
facere servientem,
10 solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis, quæ sunt
præcepta carnis usque ad tempus correctionis imposita.
11 Christus autem cum advenit pontifex futurorum bonorum, per
amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est non huius
creationis,
12 neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium
sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa.
13 Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulæ aspersus
inquinatos sanctificat ad emundationem carnis,
14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum æternum
semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab
operibus mortuis ad serviendum Deo viventi.
15 Et ideo novi testamenti mediator est, ut, morte intercedente
in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priore
testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt æternæ
hereditatis.
16 Ubi enim testamentum, mors necesse est afferatur testatoris;
17 testamentum autem in mortuis est confirmatum, nondum enim
valet, dum vivit, qui testatus est.
18 Unde ne prius quidem sine sanguine dedicatum est;
19 enuntiato enim omni mandato secundum legem a Moyse universo
populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana
coccinea et hyssopo, ipsum librum et omnem populum aspersit
20 dicens: « Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos
Deus »;
21 etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter
aspersit.
22 Et omnia pæne in sanguine mundantur secundum legem, et sine
sanguinis effusione non fit remissio.
23 Necesse erat ergo figuras quidem cælestium his mundari, ipsa
autem cælestia melioribus hostiis quam istis.
24 Non enim in manufacta Sancta Christus introivit, quæ sunt
similitudo verorum, sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei
pro nobis;
25 neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat
in Sancta per singulos annos in sanguine alieno.
26 Alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi; nunc
autem semel in consummatione sæculorum ad destitutionem peccati per
sacrificium sui manifestatus est.
27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc
autem iudicium,
28 sic et Christus, semel oblatus ad multorum auferenda peccata,
secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem.