Die 22 maii
S. Ritæ de Cascia, religiosæ
Memoria ad libitum
Cf. Ps 15, 5
Dóminus pars hereditátis meæ et cálicis mei:
tu es qui restítues hereditátem meam mihi (T.P. allelúia).
Vel, pro religiosa:
Cf. Os 2, 21-22
Dóminus sponsávit eam sibi in sempitérnum,
in fide et misericórdia (T.P. allelúia).
Largíre nobis, quæsumus, Dómine,
sapiéntiam crucis et fortitúdinem
quibus beátam Ritam ditare dignátus es,
ut, in tribulatióne cum Christo patiéntes,
pascháli eius mystério intímius participáre valeámus.
Qui tecum.
Lectiones:
Tempus "per annum" - Anno primo:
Tempus "per annum" - Anno secundo:
Clementíssime Deus, qui, vétere hómine consúmpto,
novum secúndum te in beáta Rita creáre dignátus es,
concéde propítius, ut nos páriter renováti
hanc placatiónis hóstiam tibi acceptábilem offerámus.
Per Christum.
Cf. Mt 19, 27-29
Amen dico vobis quod vos, qui reliquístis ómnia,
et secúti estis me, céntuplum accipiétis,
et vitam ætérnam possidébitis (T.P. allelúia).
Vel, pro religiosa:
Cf. Lam 3, 24-25
Pars mea Dóminus:
bonus est ánimæ quærénti illum (T.P. allelúia).
Per huius virtútem sacraménti, quæsumus, Dómine,
beátæ Ritæ exémplo, deduc nos iúgiter in tua dilectióne,
et opus bonum quod cœpísti in nobis
pérfice usque in diem Christi Iesu.
Qui vivit et regnat in sæcula sæculórum.