Die 3 novembris
S. Martini de Porres, religiosi
Memoria ad libitum
Cf. Ps 15, 5
Dóminus pars hereditátis meæ et cálicis mei:
tu es qui restítues hereditátem meam mihi.
Deus, qui beátum Martínum per humilitátis iter
ad cæléstem glóriam perduxísti,
tríbue nobis eius ita nunc pérsequi exémpla præclára,
ut exaltári cum ipso mereámur in cælis.
Per Dóminum.
Lectiones:
Tempus "per annum" - Anno primo:
Tempus "per annum" - Anno secundo:
Clementíssime Deus, qui, vétere hómine consúmpto,
novum secúndum te in beáto Martíno creáre dignátus es,
concéde propítius, ut nos páriter renováti
hanc placatiónis hóstiam tibi acceptábilem offerámus.
Per Christum.
Cf. Mt 19, 27-29
Amen dico vobis quod vos, qui reliquístis ómnia,
et secúti estis me, céntuplum accipiétis,
et vitam ætérnam possidébitis.
Per huius virtútem sacraménti, quæsumus, Dómine,
beáti Martíni exémplo, deduc nos iúgiter in tua dilectióne,
et opus bonum quod cœpísti in nobis
pérfice usque in diem Christi Iesu.
Qui vivit et regnat in sæcula sæculórum.