Die 20 ianuarii
S. Sebastiani, martyris
Memoria ad libitum
Lectiones de feria currente:
• Tempus "per annum" - Anno primo:
• Tempus "per annum" - Anno secundo:
vel lectiones de memoria:
Léctio Epístolæ primæ béati Petri apóstoli 3, 14-17
FRA •
CMT
Carissimi:
Si patimini propter iustitiam, beati! Timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini, Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad defensionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est spe; sed cum mansuetudine et timore, conscientiam habentes bonam, ut in quo de vobis detrectatur, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. Melius est enim benefacientes, si velit voluntas Dei, pati quam malefacientes.
Allelúia
Beátus vir, qui suffert tentatiónem, quia, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 10, 28-33
In illo tempore: Dixit Iesus apostolis suis:
Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna. Nonne duo passeres asse veneunt? Et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. Nolite ergo timere; multis passeribus meliores estis vos.
Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in cælis; qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in cælis ».