Die 18 maii
Beatæ Guadalupe Ortiz de Landázuri
Memoria ad libitum in Prelatura Operis Dei
Cf. Prov 31, 30.28
Múlier timens Dóminum ipsa laudábitur.
Fílii eius beatíssimam prædicavérunt,
vir eius laudávit eam (T.P. allelúia).
Vel:
Cf. Prov 31, 20.27
Manum suam apéruit ínopi,
et palmas suas exténdit ad páuperem,
et panem otiósa non comédit (T.P. allelúia).
Deus, qui beátæ Guadalúpe
grátiam largítus es converténdi labórem quotidiánum
in occasiónem occurréndi Christo et serviéndi frátribus,
præsta quǽsumus, ut vestígia eius sequéntes,
fidem et gáudium frátribus nostris disseminémus.
Per Dóminum.
Lectiones:
Tempus "per annum" - Anno primo:
Tempus "per annum" - Anno secundo:
Hóstias tibi, Dómine,
pro beátæ Guadalúpe commemoratióne deférimus,
supplíciter deprecántes,
ut indulgéntiam nobis páriter cónferant et salútem.
Per Christum.
Cf. Mt 13, 45-46
Símile est regnum cælórum hómini negotiatóri
quærénti bonas margarítas;
invénta autem una pretiósa margaríta,
dedit ómnia sua, et comparávit eam (T.P. allelúia).
Divíni operátio sacraménti, omnípotens Deus,
in hac festivitáte beátæ Guadalúpe
illúminet nos páriter et inflámmet,
ut et sanctis iúgiter desidériis ferveámus,
et bonis opéribus abundémus.
Per Christum.