Die 27 augusti
S. Monicæ
Memoria
Cf. Prov 31, 30.28
Múlier timens Dóminum ipsa laudábitur.
Fílii eius beatíssimam prædicavérunt,
vir eius laudávit eam.
Vel:
Cf. Prov 31, 20.27
Manum suam apéruit ínopi,
et palmas suas exténdit ad páuperem,
et panem otiósa non comédit.
Deus, mæréntium consolátor,
qui beátæ Mónicæ pias lácrimas
in conversióne fílii sui Augustíni misericórditer suscepísti,
da nobis, utriúsque intervéntu,
peccáta nostra deploráre,
et grátiæ tuæ indulgéntiam inveníre.
Per Dóminum.
Lectiones:
Tempus "per annum" - Anno primo:
Tempus "per annum" - Anno secundo:
Hóstias tibi, Dómine,
pro beátæ Mónicæ commemoratióne deférimus,
supplíciter deprecántes,
ut indulgéntiam nobis páriter cónferant et salútem.
Per Christum.
Cf. Mt 13, 45-46
Símile est regnum cælórum hómini negotiatóri
quærénti bonas margarítas;
invénta autem una pretiósa margaríta,
dedit ómnia sua, et comparávit eam.
Divíni operátio sacraménti, omnípotens Deus,
in hac festivitáte beátæ Mónicæ
illúminet nos páriter et inflámmet,
ut et sanctis iúgiter desidériis ferveámus,
et bonis opéribus abundémus.
Per Christum.