Die 8 augusti
S. Dominici, presbyteri
Memoria
Lectiones de feria currente:
• Tempus "per annum" - Anno primo:
• Tempus "per annum" - Anno secundo:
vel lectiones de memoria:
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 2, 1-10a
FRA •
CMT
Ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiæ annuntians vobis mysterium Dei.
Non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum. Et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos, et sermo meus et prædicatio mea non in persuasibilibus sapientiæ verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis, ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei.
Sapientiam autem loquimur inter perfectos, sapientiam vero non huius sæculi neque principum huius sæculi, qui destruuntur, sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram, quam nemo principum huius sæculi cognovit; si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent. Sed sicut scriptum est: « Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus his, qui diligunt illum ». Nobis autem revelavit Deus per Spiritum.
Psalmus responsorius 96(95), 1-2a, 2b-3, 7-8a, 10
R/ Annunciáte in ómnibus pópulis mirabília Dómini.
Cantate Domino canticum novum,
cantate Domino, omnis terra.
Cantate Domino, benedicite nomini eius.
Annuntiate de die in diem salutare eius.
Annuntiate inter gentes gloriam eius,
in omnibus populis mirabilia eius.
Afferte Domino, familiæ populorum,
afferte Domino gloriam et potentiam,
afferte Domino gloriam nominis eius.
Dicite in gentibus: « Dominus regnavit! ».
Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur;
iudicabit populos in æquitate.
Allelúia
Ego sum lux mundi, dicit Dóminus; qui séquitur me habébit lucem vitæ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 9, 57-62
FRA
In illo tempore:
Euntibus Iesu et discipulis suis in via, dixit quidam ad illum: « Sequar te, quocumque ieris ».
Et ait illi Iesus: « Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ».
Ait autem ad alterum: « Sequere me ».
Ille autem dixit: « Domine, permitte mihi primum ire et sepelire patrem meum ».
Dixitque ei Iesus: « Sine, ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, annuntia regnum Dei ».
Et ait alter: « Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his, qui domi sunt ».
Ait ad illum Iesus: « Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei ».