Die 28 ianuarii
S. Thomæ de Aquino, presbyteri et Ecclesiæ doctoris
Memoria
Lectiones de feria currente:
• Tempus "per annum" - Anno primo:
• Tempus "per annum" - Anno secundo:
vel lectiones de memoria:
Léctio libri Sapiéntiæ 7, 7-10.15-16
FRA •
CMT
Optavi, et datus est mihi sensus; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ. Præposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in comparatione illius; nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius.
Super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam, quoniam inexstinguibile est lumen illius.
Mihi autem det Deus dicere secundum sententiam et sentire digna horum, quæ mihi data sunt, quoniam ipse sapientiæ dux est et sapientium emendator; in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientia.
Psalmus responsorius 119(118), 9, 10, 11, 12, 13, 14
vel •
FRA •
CMT
R/ Doce me, Dómine, iustificatiónes tuas.
In quo mundabit adulescentior viam suam?
In custodiendo sermones tuos.
In toto corde meo exquisivi te;
ne errare me facias a præceptis tuis.
In corde meo abscondi eloquia tua,
ut non peccem tibi.
Benedictus es, Domine;
doce me iustificationes tuas.
In labiis meis
numeravi omnia iudicia oris tui.
In via testimoniorum tuorum delectatus sum
sicut in omnibus divitiis.
vel:
Psalmus responsorius 19(18), 8, 9, 10, 11
R/ Doce me, Dómine, iustificatiónes tuas.
Lex Domini immaculata, reficiens animam,
testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
Iustitiæ Domini rectæ, lætificantes corda,
præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
Timor Domini mundus, permanens in sæculum sæculi;
iudicia Domini vera, iusta omnia simul.
Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum,
et dulciora super mel et favum stillantem.
Allelúia
Unus est Pater vester, cælestis; et Magíster vester unus est, Christus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 23, 8-12
FRA
In illo tempore:
Dixit Iesus ad discipulos suos:
« Vos nolite vocari Rabbi; unus enim est Magister vester, omnes autem vos fratres estis. Et Patrem nolite vocare vobis super terram, unus enim est Pater vester, cælestis. Nec vocemini Magistri, quia Magister vester unus est, Christus. Qui maior est vestrum, erit minister vester. Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et, qui se humiliaverit, exaltabitur ».