Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 21 augusti
S. Pii X, papæ
Memoria
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Lectiones de feria currente:
• Tempus "per annum" - Anno primo:
Hebd 20 : Feria IIFeria IIIFeria IVFeria VFeria VISabbato
• Tempus "per annum" - Anno secundo:
Hebd 20 : Feria IIFeria IIIFeria IVFeria VFeria VISabbato
vel lectiones de memoria:
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Thessalonicénses 2, 2b-8 FRA  CMT
Fratres:
Fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine. Exhortatio enim nostra non ex errore neque ex immunditia neque in dolo, sed sicut probati sumus a Deo, ut crederetur nobis Evangelium, ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.
Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, neque sub prætextu avaritiæ, Deus testis, nec quærentes ab hominibus gloriam, neque a vobis neque ab aliis; cum possemus oneri esse ut Christi apostoli, sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos; ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei sed etiam animas nostras, quoniam carissimi nobis facti estis.
Psalmus responsorius 89(88), 2-3, 4-5, 21-22, 25.27
R/ Misericórdias tuas, Dómine, in ætérnum cantábo.
Misericordias Domini in æternum cantabo;
in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
Quoniam dixisti: « In æternum misericordia ædificabitur »,
in cælis firmabitur veritas tua.
 
« Disposui testamentum electo meo,
iuravi David servo meo:
Usque in æternum confirmabo semen tuum
et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam ».
 
Inveni David servum meum;
oleo sancto meo unxi eum.
Manus enim mea firma erit cum eo,
et brachium meum confortabit eum.
 
Et veritas mea et misericordia mea cum ipso,
et in nomine meo exaltabitur cornu eius.
Ipse invocabit me: “Pater meus es tu,
Deus meus et refugium salutis meæ”.
Allelúia
Ego sum pastor bonus, dicit Dóminus, et cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 21, 15-17 FRA 
Cum [manifestasset se Iesus discipulis suis et] prandissent cum eis, dicit Simoni Petro Iesus: « Simon Ioannis, diligis me plus his? ».
Dicit ei: « Etiam, Domine, tu scis quia amo te ».
Dicit ei: « Pasce agnos meos ».
Dicit ei iterum secundo: « Simon Ioannis, diligis me? ».
Ait illi: « Etiam, Domine, tu scis quia amo te ».
Dicit ei: « Pasce oves meas ».
Dicit ei tertio: « Simon Ioannis, amas me? ».
Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio: « Amas me? », et dicit ei: « Domine, tu omnia scis, tu cognoscis quia amo te ».
Dicit ei: « Pasce oves meas.
Ad Offertorium