Die 19 iunii
S. Romualdi, abbatis
Memoria ad libitum
Commune sanctorum (pro abate)
Cf. Ps 91, 13-14
Iustus ut palma florébit,
sicut cedrus Líbani multiplicábitur;
plantátus in domo Dómini,
in átriis domus Dei nostri.
Vel:
Ps 36, 30-31
Os iusti meditábitur sapiéntiam,
et lingua eius loquétur iudícium;
lex Dei eius in corde ipsíus.
Deus, qui per beátum Romuáldum
in Ecclésia tua eremíticam vitam renovásti,
concéde, ut, nosmetípsos abnegántes
et Christum sequéntes,
felíciter ad cæléstia regna mereámur ascéndere.
Per Dóminum.
Lectiones:
Tempus "per annum" - Anno primo:
Tempus "per annum" - Anno secundo:
Commune sanctorum (pro abate)
Ad altáre tuum accedéntibus, Dómine,
da nobis illum pietátis afféctum,
quo beátus Romualdus, abbas, exársit,
ut, mundi corde et caritáte fervéntes,
tibi sacrifícium offérre valeámus.
Per Christum.
Commune sanctorum (pro abate)
Cf. Lc 12, 42
Fidélis servus et prudens,
quem constítuit Dóminus super famíliam suam,
ut det illis in témpore trítici mensúram.
Vel:
Mt 23, 11
Qui maior est vestrum, erit miníster vester,
dicit Dóminus.
Commune sanctorum (pro abate)
Huius quod súmpsimus, Dómine, virtúte sacraménti,
rénova corda nostra,
ut exémplo beáti Romualdi, abbátis, quæ sursum sunt,
non quæ super terram, sapiéntes,
cum Christo in glória mereámur apparére.
Qui vivit et regnat in sæcula sæculórum.