Die 22 iunii
Ss. Ioannis Fisher, episcopi, et Thomæ More, martyrum
Memoria ad libitum
Gaudent in cælis ánimæ Sanctórum,
qui Christi vestígia sunt secúti;
et quia pro eius amóre sánguinem suum fudérunt,
ídeo cum Christo exsúltant sine fine.
Vel:
Viri sancti gloriósum sánguinem fudérunt pro Dómino,
amavérunt Christum in vita sua,
imitáti sunt eum in morte sua:
et ídeo corónas triumpháles meruérunt.
Deus, qui veræ fídei formam in martýrio consummásti,
concéde propítius,
ut, beatórum Ioánnis et Thomæ intercessióne roboráti,
fidem, quam ore profitémur,
testimónio vitæ confirmémus.
Per Dóminum.
Lectiones:
Tempus "per annum" - Anno primo:
Tempus "per annum" - Anno secundo:
Súscipe, sancte Pater, múnera
quæ in sanctórum mártyrum commemoratióne deférimus,
et nobis fámulis tuis concéde,
ut in confessióne tui nóminis inveníri stábiles mereámur.
Per Christum.
Lc 22, 28-30
Vos estis qui permansístis mecum in tentatiónibus meis,
et ego dispóno vobis regnum, dicit Dóminus,
ut edátis et bibátis super mensam meam in regno meo.
Vel:
Ecce merces Sanctórum copiósa est apud Deum:
ipsi vero mórtui sunt pro Christo, et vivent in ætérnum.
Deus, qui crucis mystérium
in sanctis martýribus tuis mirabíliter illustrásti,
concéde propítius, ut, ex hoc sacrifício roboráti,
Christo fidéliter hæreámus,
et in Ecclésia ad salútem ómnium operémur.
Per Christum.