Die 22 iunii
S. Paulini Nolani, episcopi
Memoria ad libitum
Cf. Ez 34, 11.23-24
Visitábo oves meas, dicit Dóminus,
et suscitábo pastórem qui pascat eas:
ego autem Dóminus ero eis in Deum.
Vel:
Cf. Lc 12, 42
Iste est fidélis et prudens dispensátor,
quem constítuit Dóminus super famíliam suam,
ut det illis in témpore trítici mensúram.
Deus, qui beátum Paulínum epíscopum
paupertátis amóre
et pastoráli sollicitúdine claréscere voluísti,
concéde propítius, ut, cuius mérita celebrámus,
caritátis imitémur exémpla.
Per Dóminum.
Lectiones:
Tempus "per annum" - Anno primo:
Tempus "per annum" - Anno secundo:
Hóstias, quæsumus, Dómine, quas in festivitáte beáti Paulíni
sacris altáribus exhibémus, propítius réspice,
ut, nobis indulgéntiam largiéndo,
tuo nómini dent honórem.
Per Christum.
Cf. Io 15, 16
Non vos me elegístis, dicit Dóminus;
sed ego elégi vos, et pósui vos ut eátis et fructum afferátis,
et fructus vester máneat.
Vel:
Cf. Lc 12, 36-37
Beátus ille servus, quem, cum vénerit dóminus eius,
et pulsáverit iánuam, invénerit vigilántem.
Refécti sacris mystériis, Dómine, humíliter deprecámur,
ut, beáti Paulíni exémplo, studeámus confitéri quod crédidit,
et ópere exercére quod dócuit.
Per Christum.