Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 28 iunii
S. Irenæi, episcopi et martyris
Memoria
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA • HEURES  CMT
ANT. AD INTROITUM FRA  L/F
Mal 2, 6
Lex veritátis fuit in ore eius
et iníquitas non est invénta in lábiis eius;
in pace et in æquitáte ambulávit mecum,
et multos avértit ab iniquitáte.
Actus pænitentialis
 
COLLECTA FRA  L/F
Deus, qui beáto Irenæo epíscopo tribuísti,
ut veritátem doctrínæ
pacémque Ecclésiæ felíciter confirmáret,
concéde, quæsumus, eius intercessióne,
ut nos, fide et caritáte renováti,
ad unitátem concordiámque fovéndam semper simus inténti.
Per Dóminum.
 
Lectiones:
Tempus "per annum" - Anno primo:
Hebd 12 : Feria IVFeria VFeria VISabbato – Hebd 13 : Feria IIFeria III
Tempus "per annum" - Anno secundo:
Hebd 12 : Feria IVFeria VFeria VISabbato – Hebd 13 : Feria IIFeria III
Vel lectiones propriæ
 
SUPER OBLATA FRA  L/F
Glóriam tibi, Dómine, cónferat sacrifícium,
quod in natáli beáti Irenæi tibi lætánter offérimus,
et præbeat nobis dilígere veritátem,
ut et inviolátam Ecclésiæ fidem teneámus,
et stábilem unitátem.
Per Christum.
Præfationes de sanctis martyribus (vel)
 
ANT. AD COMMUNIONEM FRA  L/F
Io 15, 4-5
Manéte in me, et ego in vobis, dicit Dóminus.
Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum.
 
POST COMMUNIONEM FRA  L/F
Per hæc sacra mystéria, quæsumus, Dómine,
da nobis fídei miserátus augméntum,
ut, quæ beátum Irenæum epíscopum
usque ad mortem reténta gloríficat,
nos étiam iustíficet veráciter hanc sequéntes.
Per Christum.