Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 22 augusti
Beatæ Mariæ Virginis Reginæ
Memoria
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA • HEURES  CMT
ANT. AD INTROITUM FRA  L/F
Cf. Ps 44, 10
Astitit Regína a dextris tuis in vestítu deauráto,
circúmdata varietáte.
Actus pænitentialis
 
COLLECTA FRA  L/F
Deus, qui Fílii tui Genetrícem
nostram constituísti Matrem atque Regínam,
concéde propítius, ut, ipsíus intercessióne suffúlti,
tuórum in regno cælésti consequámur glóriam filiórum.
Per Dóminum.
 
Lectiones:
Tempus "per annum" - Anno primo:
Hebd 20 : Feria IIIFeria IVFeria VFeria VISabbato – Hebd 21 : Feria II
Tempus "per annum" - Anno secundo:
Hebd 20 : Feria IIIFeria IVFeria VFeria VISabbato – Hebd 21 : Feria II
Vel lectiones propriæ
 
SUPER OBLATA FRA  L/F
Memóriam recoléntes beátæ Vírginis Maríæ,
tibi, Dómine, múnera nostra offérimus, deprecántes,
ut eius nobis succúrrat humánitas,
qui tibi oblatiónem seípsum in cruce óbtulit immaculátam.
Qui vivit et regnat in sæcula sæculórum.
Præfatio I (Et te in festivitáte) vel Præfatio II de beata Maria Virgine (vel)
 
ANT. AD COMMUNIONEM FRA  L/F
Cf. Lc 1, 45
Beáta es, quæ credidísti, quóniam perficiéntur ea,
quæ dicta sunt tibi a Dómino.
 
POST COMMUNIONEM FRA  L/F
Sumptis, Dómine, sacraméntis cæléstibus,
te súpplices deprecámur,
ut, qui beátæ Vírginis Maríæ
memóriam venerándo recólimus,
ætérni convívii mereámur esse partícipes.
Per Christum.