Die 22 augusti
Beatæ Mariæ Virginis Reginæ
Memoria
Lectiones de feria currente:
Tempus "per annum" - Anno primo:
Tempus "per annum" - Anno secundo:
vel lectiones de memoria:
Léctio libri Isaíæ prophétæ 9, 1-6
FRA •
L/F •
CMT
Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbræ mortis lux orta est eis. Multiplicasti exsultationem et magnificasti lætitiam; lætantur coram te sicut lætantes in messe, sicut exsultant, quando dividunt spolia. Iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et sceptrum exactoris eius fregisti, sicut in die Madian. Quia omnis caliga incedentis cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in combustionem, cibus ignis.
Parvulus enim natus est nobis, filius datus est nobis; et factus est principatus super umerum eius; et vocabitur nomen eius admirabilis Consiliarius, Deus fortis, Pater æternitatis, Princeps pacis. Magnum erit eius imperium, et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.
Psalmus responsorius 113(112), 1-2, 3-4, 5-6, 7-8
FRA •
L/F
R/ Sit nomen Dómini benedíctum in sæcula.
Laudate, pueri Domini,
laudate nomen Domini.
Sit nomen Domini benedictum
ex hoc nunc et usque in sæculum.
A solis ortu usque ad occasum
laudabile nomen Domini.
Excelsus super omnes gentes Dominus,
super cælos gloria eius.
Quis sicut Dominus Deus noster,
qui in altis habitat
et se inclinat, ut respiciat
in cælum et in terram?
Suscitans de terra inopem,
de stercore erigens pauperem,
ut collocet eum cum principibus,
cum principibus populi sui.
Allelúia
Ave, María, grátia plena, Dóminus tecum, benedícta tu in muliéribus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 1, 26-38
vel •
FRA •
L/F
In illo tempore:
Missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria.
Et ingressus ad eam dixit: « Ave, gratia plena, Dominus tecum ». Ipsa autem turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio.
Et ait angelus ei: « Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit super domum Iacob in æternum, et regni eius non erit finis ».
Dixit autem Maria ad angelum: « Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? ».
Et respondens angelus dixit ei: « Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quæ vocatur sterilis, quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ».
Dixit autem Maria: « Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum ». Et discessit ab illa angelus.
vel:
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 15, 9-17
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; manete in dilectione mea. Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei præcepta servavi et maneo in eius dilectione.
Hæc locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos; maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis.
Vos amici mei estis, si feceritis, quæ ego præcipio vobis. Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia, quæ audivi a Patre meo, nota feci vobis.
Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. Hæc mando vobis, ut diligatis invicem ».