Die 28 augusti
S. Augustini, episcopi et Ecclesiæ doctoris
Memoria
Cf. Sir 15, 5
In médio Ecclésiæ apéruit os eius,
et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus,
stolam glóriæ índuit eum.
Innova, quæsumus, Dómine, in Ecclésia tua
spíritum, quo beátum Augustínum epíscopum imbuísti,
ut, eódem nos repléti,
te solum veræ fontem sapiéntiæ sitiámus,
et supérni amóris quærámus auctórem.
Per Dóminum.
Lectiones:
Tempus "per annum" - Anno primo:
Tempus "per annum" - Anno secundo:
Salútis nostræ memoriále celebrántes,
cleméntiam tuam, Dómine, supplíciter exorámus,
ut hoc sacraméntum pietátis
fiat nobis signum unitátis et vínculum caritátis.
Per Christum.
Mt 23, 10.8
Dicit Dóminus: Magíster vester unus est, Christus.
Omnes autem vos fratres estis.
Sanctíficet nos, quæsumus, Dómine,
mensæ Christi participátio,
ut, eius membra effécti,
simus quod accépimus.
Per Christum.