Die 21 ianuarii
S. Agnetis, virginis et martyris
Memoria
Lectiones de feria currente:
• Tempus "per annum" - Anno primo:
• Tempus "per annum" - Anno secundo:
vel lectiones de memoria:
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 1, 26-31
FRA •
CMT
Videte vocationem vestram, fratres; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed, quæ stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, quæ non sunt, ut ea, quæ sunt, destrueret, ut non glorietur omnis caro in conspectu Dei.
Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut quemadmodum scriptum est: « Qui gloriatur, in Domino glorietur ».
Psalmus responsorius 23(22), 1-3a, 3b-4, 5, 6
R/ Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit
Dominus pascit me, et nihil mihi deerit:
in pascuis virentibus me collocavit,
super aquas quietis eduxit me,
animam meam refecit.
Deduxit me super semitas iustitiæ propter nomen suum.
Nam et si ambulavero in valle umbræ mortis,
non timebo mala, quoniam tu mecum es.
Virga tua et baculus tuus,
ipsa me consolata sunt.
Parasti in conspectu meo mensam
adversus eos, qui tribulant me;
impinguasti in oleo caput meum,
et calix meus redundat.
Etenim benignitas et misericordia subsequentur me
omnibus diebus vitæ meæ,
et inhabitabo in domo Domini
in longitudinem dierum.
Allelúia
Mánete in dilectióne mea, dicit Dóminus; qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 13, 44-46
FRA
In illo tempore: Dixit Iesus turbis:
« Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro; quem qui invenit homo abscondit et præ gaudio illius vadit et vendit universa, quæ habet, et emit agrum illum.
Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori quærenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia, quæ habuit, et emit eam. »