Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 24 ianuarii
S. Francisci de Sales, episcopi et Ecclesiæ doctoris
Memoria
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Lectiones de feria currente:
• Tempus "per annum" - Anno primo:
Hebd 2 : Feria VFeria VISabbato – Hebd 3 : Feria IIFeria IIIFeria IV
• Tempus "per annum" - Anno secundo:
Hebd 2 : Feria VFeria VISabbato – Hebd 3 : Feria IIFeria IIIFeria IV
vel lectiones de memoria:
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Ephésios 3, 8-12 FRA  CMT
Fratres:
Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi et illuminare omnes, quæ sit dispensatio mysterii absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit, ut innotescat nunc principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei, secundum propositum sæculorum, quod fecit in Christo Iesu Domino nostro, in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius.
Psalmus responsorius 37(36), 3-4, 5-6, 30-31
R/ Os iusti meditábitur sapiéntiam.
Spera in Domino et fac bonitatem,
et inhabitabis terram et pasceris in fide.
Delectare in Domino,
et dabit tibi petitiones cordis tui.
 
Committe Domino viam tuam et spera in eo,
et ipse faciet;
et educet quasi lumen iustitiam tuam
et iudicium tuum tamquam meridiem.
 
Os iusti meditabitur sapientiam,
et lingua eius loquetur iudicium;
lex Dei eius in corde ipsius,
et non vacillabunt gressus eius.
Allelúia.
Mandátum novum do vobis, dicit Dóminus, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 15, 9-17 FRA  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; manete in dilectione mea. Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei præcepta servavi et maneo in eius dilectione.
Hæc locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos; maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis.
Vos amici mei estis, si feceritis, quæ ego præcipio vobis. Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia, quæ audivi a Patre meo, nota feci vobis.
Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. Hæc mando vobis, ut diligatis invicem ».
Ad Offertorium