Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 24 ianuarii
S. Francisci de Sales, episcopi et Ecclesiæ doctoris
Memoria
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
De Communi pastorum (pro episcopo) vel de Communi doctorum Ecclesiæ
 
ANT. AD INTROITUM FRA • L/F
Commune pastorum (pro episcopo) vel doctorum ecclesiæ
 
Actus pænitentialis
 
COLLECTA FRA • L/F
Deus, qui ad animárum salútem
beátum Francíscum epíscopum
ómnibus ómnia factum esse voluísti,
concéde propítius, ut, eius exémplo,
tuæ mansuetúdinem caritátis
in fratrum servítio semper ostendámus. Per Dóminum.
 
Lectiones:
Tempus "per annum" - Anno primo:
Hebd 2 : Feria V – Feria VI – Sabbato – Hebd 3 : Feria II – Feria III – Feria IV
Tempus "per annum" - Anno secundo:
Hebd 2 : Feria V – Feria VI – Sabbato – Hebd 3 : Feria II – Feria III – Feria IV
Vel lectiones propriæ
 
SUPER OBLATA FRA • L/F
Per hanc salutárem hóstiam quam offérimus tibi, Dómine,
cor nostrum divíno illo Sancti Spíritus igne succénde,
quo mitíssimum beáti Francísci ánimum
mirabíliter inflammásti. Per Christum.
Præfatio de sanctis pastoribus (vel)
 
ANT. AD COMMUNIONEM FRA • L/F
Commune pastorum (pro episcopo) vel doctorum ecclesiæ
 
POST COMMUNIONEM FRA • L/F
Concéde, quæsumus, omnípotens Deus,
ut, per sacraménta quæ súmpsimus,
beáti Francísci caritátem et mansuetúdinem
imitántes in terris,
glóriam quoque consequámur in cælis. Per Christum.