Die 27 ianuarii
S. Angelæ Merici, virginis
Memoria ad libitum
Lectiones de feria currente:
• Tempus "per annum" - Anno primo:
• Tempus "per annum" - Anno secundo:
vel lectiones de memoria:
Psalmus responsorius 148, 1-2, 11-13a, 13c-14
R/ Iúvenes et vírgines, láudate nomen Dómini.
vel
R/ Allelúia.
Laudate Dominum de cælis,
laudate eum in excelsis.
Laudate eum, omnes angeli eius,
laudate eum, omnes virtutes eius.
Reges terræ et omnes populi,
principes et omnes iudices terræ,
iuvenes et virgines,
senes cum iunioribus,
laudent nomen Domini.
Confessio eius super cælum et terram,
et exaltavit cornu populi sui.
Hymnus omnibus sanctis eius,
filiis Israel, populo, qui propinquus est ei.
Allelúia
Benedíctus es, Pater, Dómine cæli et terræ, quia mystéria regni párvulis revelásti.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 9, 34-37
In illo tempore:
Discipuli inter se in via disputaverant, quis esset maior.
Et residens vocavit Duodecim et ait illis: « Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister ».
Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem ut complexus esset, ait illis: « Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et, quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit