Die 30 iunii
Ss. Protomartyrum sanctæ Romanæ Ecclesiæ
Memoria ad libitum
Lectiones de feria currente:
• Tempus "per annum" - Anno primo:
• Tempus "per annum" - Anno secundo:
vel lectiones de memoria:
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 8, 31b-39
FRA •
CMT
Fratres:
Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit? Quis accusabit adversus electos Dei? Deus, qui iustificat? Quis est qui condemnet? Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui suscitatus est, qui et est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis?
Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? Sicut scriptum est: « Propter te mortificamur tota die, æstimati sumus ut oves occisionis ». Sed in his omnibus supervincimus per eum, qui dilexit nos.
Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque virtutes neque altitudo neque profundum neque alia quælibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Iesu Domino nostro.
Psalmus responsorius 124(123), 2-3, 4-5, 7cd-8
R/ Anima nostra sicut passer erépta est de láqueo venántium.
Nisi quia Dominus erat in nobis,
cum exsurgerent homines in nos.
Forte vivos deglutissent nos,
cum irasceretur furor eorum in nos.
Forsitan aqua absorbuisset nos,
torrens pertransisset animam nostram;
forsitan pertransissent animam nostram
aquæ intumescentes.
Laqueus contritus est,
et nos erepti sumus.
Adiutorium nostrum in nomine Domini,
qui fecit cælum et terram.
Allelúia
Beáti qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum cælórum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 24, 4-13
FRA
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Videte, ne quis vos seducat. Multi enim venient in nomine meo dicentes: «Ego sum Christus», et multos seducent. Audituri enim estis prœlia et opiniones prœliorum. Videte, ne turbemini; oportet enim fieri, sed nondum est finis. Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt fames et terræ motus per loca; hæc autem omnia initia sunt dolorum.
Tunc tradent vos in tribulationem et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
Et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem; et multi pseudoprophetæ surgent et seducent multos. Et, quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum; qui autem permanserit usque in finem, hic salvus erit.