Die 17 septembris
S. Hildegardis Bingensis, virginis et Ecclesiæ doctoris
Memoria
Lectiones de feria currente:
• Tempus "per annum" - Anno primo:
• Tempus "per annum" - Anno secundo:
vel lectiones de memoria:
Léctio Cantici Canticorum 8, 6-7
Pone me ut signaculum super cor tuum,
ut signaculum super brachium tuum,
quia fortis est ut mors dilectio,
dura sicut infernus aemulatio;
lampades eius lampades ignis
atque flammae divinae.
Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem,
nec flumina obruent illam;
si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione,
quasi nihil despicient eum.
Psalmus responsorius 45(44), 11.12, 14-15, 16-17
R/ Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam.
Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam
et obliviscere populum tuum et domum patris tui;
et concupiscet rex speciem tuam.
Quoniam ipse est dominus tuus, et adora eum.
Gloriosa nimis filia regis intrinsecus,
texturis aureis circumamicta.
In vestibus variegatis adducetur regi;
virgines post eam, proximæ eius, afferuntur tibi.
Afferuntur in lætitia et exsultatione,
adducuntur in domum regis.
Pro patribus tuis erunt tibi filii;
constitues eos principes super omnem terram.
Allelúia
Si quis díligit me, sermónem meum servábit, dicit Dóminus, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 25, 1-13
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc:
« Simile erit regnum cælorum decem virginibus, quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso. Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes. Fatuæ enim, acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum; prudentes vero acceperunt oleum in vasis cum lampadibus suis. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
Media autem nocte clamor factus est: «Ecce sponsus! Exite obviam ei». Tunc surrexerunt omnes virgines illæ et ornaverunt lampades suas. Fatuæ autem sapientibus dixerunt: «Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ exstinguuntur». Responderunt prudentes dicentes: «Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis».
Dum autem irent emere, venit sponsus, et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias; et clausa est ianua. Novissime autem veniunt et reliquæ virgines dicentes: «Domine, domine, aperi nobis». At ille respondens ait: «Amen dico vobis: Nescio vos».
Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.