Die 29 augusti
In Passione S. Ioannis Baptistæ
Memoria
Lectiones de feria currente:
• Tempus "per annum" - Anno primo:
• Tempus "per annum" - Anno secundo:
vel lectiones de memoria:
Léctio libri Ieremiæ prophétæ 1, 17-19
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis: Factum est verbum Domini ad me dicens:
« Accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia, quæ ego præcipio tibi; ne timeas a facie eorum, alioquin timere te faciam vultum eorum. Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum æreum contra omnem terram regibus Iudæ, principibus eius et sacerdotibus et populo terræ; et bellabunt adversum te et non prævalebunt, quia tecum ego sum, ait Dominus, ut eripiam te ».
Psalmus responsorius 71(70), 1-2, 3-4a, 5-6ab, 15ab.17
FRA •
L/F •
CMT
R/ De ventre matris meæ tu es suscéptor meus.
In te, Domine, speravi,
non confundar in æternum.
In iustitia tua libera me et eripe me;
inclina ad me aurem tuam et salva me.
Esto mihi in rupem præsidii
et in domum munitam, ut salvum me facias,
quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu.
Deus meus, eripe me de manu peccatoris.
Quoniam tu es exspectatio mea, Domine;
Domine, spes mea a iuventute mea.
Super te innixus sum ex utero,
de ventre matris meæ tu es susceptor meus.
Os meum annuntiabit iustitiam tuam,
tota die salutare tuum.
Deus, docuisti me a iuventute mea;
et usque nunc annuntiabo mirabilia tua.
Allelúia
Beáti qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum cælórum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 6, 17-29
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
Dicebat enim Ioannes Herodi: « Non licet tibi habere uxorem fratris tui ». Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat: Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et, audito eo, multum hæsitabat et libenter eum audiebat.
Et cum dies opportunus accidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis et primis Galilææ, cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset, placuit Herodi simulque recumbentibus. Rex ait puellæ: « Pete a me, quod vis, et dabo tibi ». Et iuravit illi multum: « Quidquid petieris a me, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei ».
Quæ cum exisset, dixit matri suæ: « Quid petam? ».
At illa dixit: « Caput Ioannis Baptistæ ».
Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: « Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistæ ».
Et contristatus rex, propter iusiurandum et propter recumbentes noluit eam decipere; et statim misso spiculatore rex præcepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum in carcere et attulit caput eius in disco; et dedit illud puellæ, et puella dedit illud matri suæ.
Quo audito, discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento.