Die 17 februarii
Ss. septem Fundatorum Ordinis Servorum B. M. V.
Memoria ad libitum
Tempore “per annum”:
Cf. Ps 15, 5
Dóminus pars hereditátis meæ et cálicis mei:
tu es qui restítues hereditátem meam mihi.
Beatórum fratrum, Dómine,
pietátem nobis benígnus infúnde,
qua et Dei Genetrícem sunt devotíssime veneráti,
et tuum ad te pópulum provexérunt.
Per Dóminum.
Lectiones:
Tempus "per annum" - Anno primo:
Tempus "per annum" - Anno secundo:
Tempore “per annum”:
Clementíssime Deus, qui, vétere hómine consúmpto,
novum secúndum te in beátis Fundatoribus Ordinis Servorum creáre dignátus es,
concéde propítius, ut nos páriter renováti
hanc placatiónis hóstiam tibi acceptábilem offerámus.
Per Christum.
Tempore “per annum”:
Cf. Mt 19, 27-29
Amen dico vobis quod vos, qui reliquístis ómnia,
et secúti estis me, céntuplum accipiétis,
et vitam ætérnam possidébitis.
Tempore “per annum”:
Per huius virtútem sacraménti, quæsumus, Dómine,
beátorum Fundatorum Ordinis Servorum exémplo, deduc nos iúgiter in tua dilectióne,
et opus bonum quod cœpísti in nobis
pérfice usque in diem Christi Iesu.
Qui vivit et regnat in sæcula sæculórum.