Die 4 martii
S. Casimiri
Memoria ad libitum
Tempore “per annum”:
Commune sanctorum : sancto 1 vel
sancto 2
Cf. Ps 20, 2-3
In virtúte tua, Dómine, lætábitur iustus,
et super salutáre tuum exsultábit veheménter;
desidérium ánimæ eius tribuísti ei.
Deus omnípotens, cui servíre regnáre est,
concéde nobis, beáti Casimíri intercedénte suffrágio,
tibi in sanctitáte et iustítia perpétuo famulári.
Per Dóminum.
Lectiones:
Tempus "per annum" - Anno primo:
Tempus "per annum" - Anno secundo:
Tempore “per annum”:
Commune sanctorum : sancto 1 vel
sancto 2
Præsénti oblatióne, Dómine,
in beáti Casimiri commemoratióne deláta,
fidélibus tuis, quæsumus, pacis et unitátis dona largíre.
Per Christum.
Tempore “per annum”:
Commune sanctorum : sancto 1 vel
sancto 2
Cf. Mt 16, 24
Qui vult veníre post me, ábneget semetípsum,
et tollat crucem suam, et sequátur me,
dicit Dóminus.
Vel, pro iis qui res publicas moderati sunt:
Mt 6, 33
Primum quærite regnum Dei,
et ómnia adiciéntur vobis, dicit Dóminus.
Tempore “per annum”:
Commune sanctorum : sancto 1 vel
sancto 2
Sacraménta quæ súmpsimus, Dómine,
in commemoratióne beáti Casimiri
mentes et corda nostra sanctíficent,
ut divínæ consórtes natúræ éffici mereámur.
Per Christum.