Die 25 maii
S. Gregorii VII, papæ
Memoria ad libitum
Commune pastorum : papa 1 vel
papa 2
Elégit eum Dóminus sibi in sacerdótem magnum,
et apériens thesáurum suum
abundáre eum fecit ómnibus bonis (T.P. allelúia).
Vel:
Cf. Sir 50, 1; 44, 16.22
Ecce sacérdos magnus,
qui in diébus suis plácuit Deo:
ídeo iure iurándo fecit illum Dóminus créscere
in plebem suam (T.P. allelúia).
Da Ecclésiæ tuæ, quæsumus, Dómine,
spíritum fortitúdinis zelúmque iustítiæ,
quibus beátum Gregórium papam claréscere voluísti,
ut, iniquitátem réprobans,
quæcúmque recta sunt líbera exérceat caritáte.
Per Dóminum.
Lectiones:
Tempus "per annum" - Anno primo:
Tempus "per annum" - Anno secundo:
Commune pastorum : papa 1 vel
papa 2
Súscipe, quæsumus, Dómine, hoc sacrifícium pópuli tui,
ut, quod tibi in honóre beáti Gregorii Papæ offértur ad glóriam,
nobis tríbuas ad salútem perpétuam.
Per Christum.
Commune pastorum : papa 1 vel
papa 2
Cf. Io 10, 11
Pastor bonus ánimam suam pósuit
pro óvibus suis (T.P. allelúia).
Commune pastorum : papa 1 vel
papa 2
Sacraménta quæ súmpsimus, Dómine Deus noster,
in nobis fóveant caritátis ardórem,
quo beátus Gregorius papa veheménter accénsus
pro Ecclésia tua se iúgiter impendébat.
Per Christum.