Die 17 ianuarii
S. Antonii, abbatis
Memoria
Lectiones de feria currente:
• Tempus "per annum" - Anno primo:
• Tempus "per annum" - Anno secundo:
vel lectiones de memoria:
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Ephésios 6, 10-13.18
FRA •
CMT
Fratres:
Confortamini in Domino et in potentia virtutis eius. Induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli. Quia non est nobis colluctatio adversus sanguinem et carnem sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiæ in cælestibus.
Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo et, omnibus perfectis, stare.
Per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis.
Allelúia
Si manséritis in sermóne meo, vero discípuli mei estis, et cognoscétis veritátem, dicit Dóminus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 19, 16-22
In illo tempore:
Ecce unus accedens ait Iesu: « Magister, quid boni faciam, ut habeam vitam æternam? ».
Qui dixit ei: « Quid me interrogas de bono? Unus est bonus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata ».
Dicit illi: « Quæ? ».
Iesus autem dixit: « Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut teipsum ».
Dicit illi adulescens: « Omnia hæc custodivi. Quid adhuc mihi deest? ».
Ait illi Iesus: « Si vis perfectus esse, vade, vende, quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo; et veni, sequere me ».
Cum audisset autem adulescens verbum, abiit tristis; erat enim habens multas possessiones.
Dixit Iesus discipulis suis: « Amen dico vobis: Dives difficile intrabit in regnum cælorum. Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei ».
Auditis autem his, discipuli mirabantur valde dicentes: « Quis ergo poterit salvus esse? ».
Aspiciens autem Iesus dixit illis: « Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt ».