Die 2 octobris
Ss. Angelorum Custodum
Memoria. Sollemnitas in Prelatura Operis Dei
Lectiones de feria currente:
• Tempus "per annum" - Anno primo:
• Tempus "per annum" - Anno secundo:
vel lectiones de memoria:
Hæc dicit Dominus:
« Ecce ego mittam angelum, qui præcedat te et custodiat in via et introducat ad locum, quem paravi. Observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes; quia non dimittet, cum peccaveritis, quia est nomen meum in illo. Quod si audieris vocem eius et feceris omnia, quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis et affligam affligentes te. Præcedet enim te angelus meus et introducet te ad Amorræum et Hetthæum et Pherezæum Chananæumque et Hevæum et Iebusæum, quos ego conteram ».
Psalmus responsorius 91(90), 1-2, 3-4, 5-6, 10-11
FRA •
L/F •
CMT
R/ Angelis suis mandábit de te ut custódiant te in ómnibus viis tuis.
Qui habitat in protectione Altissimi,
sub umbra Omnipotentis commorabitur.
Dicet Domino: « Refugium meum
et fortitudo mea, Deus meus, sperabo in eum ».
Quoniam ipse liberabit te de laqueo venantium
et a verbo maligno.
Alis suis obumbrabit tibi,
et sub pennas eius confugies.
Scutum et lorica veritas eius;
non timebis a timore nocturno,
a sagitta volante in die,
a peste perambulante in tenebris,
ab exterminio vastante in meridie.
Non accedet ad te malum,
et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
Quoniam angelis suis mandabit de te,
ut custodiant te in omnibus viis tuis.
Ubi Sollemnitas celebratur:
Léctio libri Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli 7, 2-4.9-14
FRA •
L/F •
CMT
Ego, Ioannes, vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, habentem sigillum Dei vivi; et clamavit voce magna quattuor angelis, quibus datum est nocere terræ et mari, dicens: « Nolite nocere terræ neque mari neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum ». Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quattuor milia signati ex omni tribu filiorum Israel:
Post hæc vidi: et ecce turba magna, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmæ in manibus eorum; et clamant voce magna dicentes: « Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno ».
Et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et quattuor animalium, et ceciderunt in conspectu throni in facies suas et adoraverunt Deum dicentes: « Amen! Benedictio et gloria et sapientia et gratiarum actio et honor et virtus et fortitudo Deo nostro in sæcula sæculorum. Amen ».
Et respondit unus de senioribus dicens mihi: « Hi, qui amicti sunt stolis albis, qui sunt et unde venerunt? ».
Et dixi illi: « Domine mi, tu scis ».
Et dixit mihi: « Hi sunt qui veniunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine Agni ».
Allelúia
Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, minístri eius qui fácitis voluntátem eius.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 18, 1-5.10
FRA •
L/F •
CMT
In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: « Quis putas maior est in regno cælorum? ». Et advocans parvulum, statuit eum in medio eorum et dixit:
« Amen dico vobis: Nisi conversi fueritis et efiiciamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno cælorum. Et, qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit.
Videte, ne contemnatis unum ex his pusillis; dico enim vobis quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est ».