Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 11 octobris
S. Ioannis XXIII, papæ
Memoria ad libitum
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Lectiones de feria currente:
• Tempus "per annum" - Anno primo:
Hebd 27 : Feria IVFeria VFeria VISabbato – Hebd 28 : Feria IIFeria III
• Tempus "per annum" - Anno secundo:
Hebd 27 : Feria IVFeria VFeria VISabbato – Hebd 28 : Feria IIFeria III
vel lectiones de memoria:
Léctio libri Ezechiélis prophétæ 34, 11-16 FRA  CMT
Hæc dicit Dominus Deus:
« Ecce ego ipse requiram oves meas et visitabo eas. Sicut visitat pastor gregem suum in die, quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis, in quibus dispersæ fuerant in die nubis et caliginis. Et educam eas de populis et congregabo eas de terris et inducam eas in terram suam et pascam eas in montibus Israel, in rivis et in cunctis sedibus terræ. In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israel erunt pascua earum; ibi requiescent in herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel.
Ego pascam oves meas et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus. Quod perierat, requiram et, quod eiectum erat, reducam et, quod confractum fuerat, alligabo et, quod infirmum erat, consolidabo et, quod pingue et forte, custodiam et pascam illas in iudicio ».
Psalmus responsorius 23(22), 1-3a, 3b-4, 5, 6 FRA  CMT
R/ Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit.
Dominus pascit me, et nihil mihi deerit:
in pascuis virentibus me collocavit,
super aquas quietis eduxit me,
animam meam refecit.
 
Deduxit me super semitas iustitiæ propter nomen suum.
Nam et si ambulavero in valle umbræ mortis,
non timebo mala, quoniam tu mecum es.
Virga tua et baculus tuus,
ipsa me consolata sunt.
 
Parasti in conspectu meo mensam
adversus eos, qui tribulant me;
impinguasti in oleo caput meum,
et calix meus redundat.
 
Etenim benignitas et misericordia subsequentur me
omnibus diebus vitæ meæ,
et inhabitabo in domo Domini
in longitudinem dierum.
Allelúia
Ego sum pastor bonus, dicit Dóminus, et cognósco oves meas et cognóscunt me meae.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 21, 15-17 FRA  CMT
Cum [manifestasset se Iesus discipulis suis] et prandisset cum eis, dicit Simoni Petro Iesus: « Simon Ioannis, diligis me plus his? ».
Dicit ei: « Etiam, Domine, tu scis quia amo te ».
Dicit ei: « Pasce agnos meos ».
Dicit ei iterum secundo: « Simon Ioannis, diligis me? ».
Ait illi: « Etiam, Domine, tu scis quia amo te ».
Dicit ei: « Pasce oves meas ».
Dicit ei tertio: « Simon Ioannis, amas me? ».
Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio: « Amas me? », et dicit ei: « Domine, tu omnia scis, tu cognoscis quia amo te ».
Dicit ei: « Pasce oves meas.
Ad Offertorium