Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 26 ianuarii
Ss. Timothei et Titi, episcoporum
Memoria
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Lectiones de feria currente:
• Tempus "per annum" - Anno primo:
Hebd 2 : Sabbato – Hebd 3 : Feria II – Feria III – Feria IV – Feria V – Feria VI
• Tempus "per annum" - Anno secundo:
Hebd 2 : Sabbato – Hebd 3 : Feria II – Feria III – Feria IV – Feria V – Feria VI
vel ectiones de memoria:
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Timótheum 1, 1-8 vel • FRA • L/F • CMT
Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitæ, quæ est in Christo Iesu, Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeo tui memoriam in orationibus meis nocte ac die desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear, recordationem accipiens eius fidei, quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.
Propter quam causam admoneo te, ut resuscites donationem Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum; non enim dedit nobis Deus Spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis. Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius, sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei.
vel:
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Titum 1, 1-5 FRA • L/F • CMT
Paulus servus Dei, apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est in spem vitæ æternæ, quam promisit, qui non mentitur, Deus ante tempora sæcularia; manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum salvatoris nostri Dei, Tito germano filio secundum communem fidem: gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro.
Huius rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea, quæ desunt, corrigas et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui.
Psalmus responsorius 96(95), 1-2a, 2b-3, 7-8a, 10 FRA • L/F • CMT
R/ Annuntiáte in ómnibus pópulis mirabília Dómini.
Cantate Domino canticum novum,
cantate Domino, omnis terra.
Cantate Domino, benedicite nomini eius.
 
Annuntiate de die in diem salutare eius.
Annuntiate inter gentes gloriam eius,
in omnibus populis mirabilia eius.
 
Afferte Domino, familiæ populorum,
afferte Domino gloriam et potentiam,
afferte Domino gloriam nominis eius.
 
Dicite in gentibus: « Dominus regnavit! ».
Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur;
iudicabit populos in æquitate.
Allelúia
Evangelizáre paupéribus misit me Dóminus, prædicáre captívis remissiónem.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 10, 1-9 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Designavit Dominus alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Et dicebat illis:
« Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Ite; ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum neque peram neque calceamenta et neminem per viam salutaveritis.
In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: «Pax huic domui». Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illam pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. In eadem autem domo manete edentes et bibentes, quæ apud illos sunt: dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate, quæ apponuntur vobis, et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: «Appropinquavit in vos regnum Dei».
Ad Offertorium