Die 5 augusti
In Dedicatione basilicæ S. Mariæ
Memoria ad libitum
Lectiones de feria currente:
• Tempus "per annum" - Anno primo:
• Tempus "per annum" - Anno secundo:
vel lectiones de memoria:
Léctio libri Apocalýpsis beáti Ioánnis apostoli 21, 1-5a
FRA •
L/F •
CMT
Ego, Ioannes, vidi cælum novum et terram novam; primum enim cælum et prima terra abierunt, et mare iam non est.
Et civitatem sanctam Ierusalem novam vidi descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. Et audivi vocem magnam de throno dicentem: «Ecce tabernaculum Dei cum hominibus! Et habitabit cum eis, et ipsi populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus; et absterget omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abierunt ».
Et dixit, qui sedebat super throno: « Ecce nova facio omnia ».
Psalmus responsorius : Liber Iudith 13, 18bcde, 19
FRA •
L/F
R/ Tu laus magna géneris nostri.
Benedicta tu es, filia, a Deo excelso
præ omnibus mulieribus, quæ sunt super terram.
Et benedictus Dominus Deus noster, qui creavit cælum et terram.
Quoniam non discedet laus tua
a corde hominum memorantium virtutis Dei
usque in sempiternum.
Allelúia
Beáti qui áudiunt verbum Dei, et custodiunt.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 11, 27-28
FRA •
L/F
In illo tempore:
Loquente Iesu ad turbas, extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi: « Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quæ suxisti! ».
At ille dixit: « Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt! ».