Die 7 octobris
Beatæ Mariæ Virginis a Rosario
Memoria
Lectiones de feria currente:
• Tempus "per annum" - Anno primo:
• Tempus "per annum" - Anno secundo:
vel lectiones de memoria:
Léctio Actuum Apostolórum 1, 12-14
FRA •
L/F •
CMT
[Postquam assumptus est Iesus in cælum,] reversi sunt in Ierusalem a monte, qui vocatur Oliveti, qui est iuxta Ierusalem sabbati habens iter.
Et cum introissent, in cenaculum ascenderunt, ubi manebant et Petrus et Ioannes et Iacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomæus et Matthæus, Iacobus Alphæi et Simon Zelotes et Iudas Iacobi. Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius.
Psalmus responsorius: Evangélium secúndum Lucam 1, 46-47, 48-49, 50-51, 52-53, 54-55 : Magnificat
FRA •
L/F
R/ Fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius.
vel
R/ Beáta Virgo María, quæ portásti æterni Patris Fílium!
Magnificat anima mea Dominum,
et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo.
Quia respexit humilitatem ancillæ suæ.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
quia fecit mihi magna, qui potens est,
et sanctum nomen eius.
Et misericordia eius in progenies et progenies
timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo,
dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede
et exaltavit humiles;
esurientes implevit bonis
et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum,
recordatus misericordiæ,
sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini eius in sæcula.
Allelúia
Ave, María, grátia plena, Dóminus tecum, benedícta tu in muliéribus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 1, 26-38
FRA •
L/F
In illo tempore:
Missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria.
Et ingressus ad eam dixit: « Ave, gratia plena, Dominus tecum ». Ipsa autem turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio.
Et ait angelus ei: « Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit super domum Iacob in æternum, et regni eius non erit finis ».
Dixit autem Maria ad angelum: « Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? ».
Et respondens angelus dixit ei: « Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quæ vocatur sterilis, quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ».
Dixit autem Maria: « Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum ». Et discessit ab illa angelus.