Die 8 februarii
S. Hieronymi Emiliani
Memoria ad libitum
Tempore “per annum”:
Commune sanctorum - pro educatoribus
Cf. Mc 10, 14
Sínite párvulos veníre ad me, et ne prohibuéritis eos:
tálium est enim regnum Dei, dicit Dóminus.
Vel:
Cf. Mt 5, 19
Qui fécerit et docúerit mandáta Dómini,
hic magnus vocábitur in regno cælórum, dicit Dóminus.
Deus, Pater misericordiárum,
qui beátum Hierónymum
adiutórem et patrem órphanis providísti,
eius nobis intercessióne concéde,
ut spíritum adoptiónis, quo fílii tui nominámur et sumus,
fidéliter custodiámus.
Per Dóminum.
Lectiones:
Tempus "per annum" - Anno primo:
Tempus "per annum" - Anno secundo:
Tempore “per annum”:
Commune sanctorum - pro educatoribus
Accépta tibi sit, quæsumus, Dómine, sacrátæ plebis oblátio
pro beáti Hieronymi Emiliani commemoratióne et præsta,
ut, ex huius participatióne mystérii,
exémpla tuæ caritátis referámus.
Per Christum.
Tempore “per annum”:
Commune sanctorum - pro educatoribus
Mt 18, 3
Nisi convérsi fuéritis et efficiámini sicut párvuli,
non intrábitis in regnum cælórum, dicit Dóminus.
Vel:
Io 8, 12
Qui séquitur me, non ámbulat in ténebris,
sed habébit lumen vitæ, dicit Dóminus.
Tempore “per annum”:
Commune sanctorum - pro educatoribus
Tríbuat nobis, omnípotens Deus, reféctio sancta subsídium,
ut, exémplo beáti Hieronymi Emiliani,
et fraternitátis caritátem et lumen veritátis
in corde exhibeámus et ópere.
Per Christum.