Die 8 februarii
S. Iosephinæ Bakhita, virginis
Memoria ad libitum
Tempore “per annum”:
Hæc est virgo sápiens, et una de número prudéntum,
quæ óbviam Christo cum lámpade accénsa éxiit.
Vel:
O quam pulchra es, virgo Christi,
quae corónam Dómini digna fuísti accípere,
corónam perpétuæ virginitátis.
Deus, qui beátam Iosephínam a servitúte abiécta
ad dignitátem fíliæ tuæ et Christi sponsæ adduxísti,
da nobis, quæsumus, eius exémplo,
Dóminum Iesum crucifíxum constánti dilectióne proséqui
et in caritáte ad misericórdiam propénsos perseveráre.
Per Dóminum.
Lectiones:
Tempus "per annum" - Anno primo:
Tempus "per annum" - Anno secundo:
Tempore “per annum”:
In beáta vírgine Iosephína te, Dómine, mirábilem prædicántes,
maiestátem tuam supplíciter exorámus,
ut, sicut eius tibi grata sunt mérita,
sic nostræ servitútis accépta reddántur offícia.
Per Christum.
Tempore “per annum”:
Cf. Mt 25, 6
Ecce Sponsus venit:
exíte óbviam Christo Dómino.
Vel:
Cf. Ps 26, 4
Unam pétii a Dómino, hanc requíram:
ut inhábitem in domo Dómini
ómnibus diébus vitæ meæ.
Tempore “per annum”:
Divíni múneris participatióne refécti,
quæsumus, Dómine Deus noster,
ut, exémplo beátæ Iosephínæ,
mortificatiónem Iesu in córpore nostro circumferéntes,
tibi soli adhærére studeámus.
Per Christum.