Die 8 februarii
S. Hieronymi Emiliani
Memoria ad libitum
Lectiones de feria currente:
• Tempus "per annum" - Anno primo:
• Tempus "per annum" - Anno secundo:
vel lectiones de memoria:
Léctio libri Thobis 12, 6-13
FRA •
CMT
In diebus illis: Dixit angelus Thobi et filio eius:
« Deum benedicite et illi confitemini coram omnibus viventibus, quæ fecit nobiscum bona, ut benedicatis et decantetis nomini eius; sermones Dei honorifice ostendite et ne cunctemini confiteri illi. Sacramentum regis bonum est abscondere, opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est.
Bonum facite, et malum non inveniet vos. Bona est oratio cum ieiunio, et eleemosyna cum iustitia. Melius est modicum cum iustitia quam plurimum cum iniquitate. Bonum est facere eleemosynam magis quam thesauros auri condere. Eleemosyna a morte liberat et ipsa purgat omne peccatum. Qui faciunt eleemosynam, saturabuntur vita; qui faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animæ suæ.
Omnem veritatem vobis manifestabo et non abscondam a vobis ullum sermonem. Iam demonstravi vobis et dixi: Sacramentum regis bonum est abscondere, opera autem Dei revelare honorificum est. Et nunc, quando orabas tu et Sara, ego obtuli memoriam orationis vestræ in conspectu claritatis Domini; et, cum sepeliebas mortuos, similiter. Et quia non es cunctatus exsurgere et relinquere prandium tuum et abisti et sepelisti mortuum, tunc missus sum ad te tentare te.
(Allelúia)
Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum cælórum.