Die 2 augusti
S. Eusebii Vercellensis, episcopi
Memoria ad libitum
Cf. Ez 34, 11.23-24
Visitábo oves meas, dicit Dóminus,
et suscitábo pastórem qui pascat eas:
ego autem Dóminus ero eis in Deum.
Vel:
Cf. Lc 12, 42
Iste est fidélis et prudens dispensátor,
quem constítuit Dóminus super famíliam suam,
ut det illis in témpore trítici mensúram.
Fac nos, Dómine Deus, in asserénda Fílii tui divinitáte,
beáti Eusébii epíscopi constántiam imitári,
ut, fidem servántes quam ipse dócuit,
eiúsdem Fílii tui vitæ partícipes esse mereámur.
Qui tecum.
Lectiones:
Tempus "per annum" - Anno primo:
Tempus "per annum" - Anno secundo:
Hóstias, quæsumus, Dómine, quas in festivitáte beáti Eusébii
sacris altáribus exhibémus, propítius réspice,
ut, nobis indulgéntiam largiéndo,
tuo nómini dent honórem.
Per Christum.
Cf. Io 15, 16
Non vos me elegístis, dicit Dóminus;
sed ego elégi vos, et pósui vos ut eátis et fructum afferátis,
et fructus vester máneat.
Vel:
Cf. Lc 12, 36-37
Beátus ille servus, quem, cum vénerit dóminus eius,
et pulsáverit iánuam, invénerit vigilántem.
Refécti sacris mystériis, Dómine, humíliter deprecámur,
ut, beáti Eusébii exémplo, studeámus confitéri quod crédidit,
et ópere exercére quod dócuit.
Per Christum.