Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 26 iunii
S. Iosephmariæ Escrivá de Balaguer, presbyteri
Sollemnitas in Prelatura Operis Dei
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Lectiones de feria currente:
• Tempus "per annum" - Anno primo:
Hebd 12 : Feria IIFeria IIIFeria IVFeria VFeria VISabbato
• Tempus "per annum" - Anno secundo:
Hebd 12 : Feria IIFeria IIIFeria IVFeria VFeria VISabbato
vel lectiones de memoria:
Léctio libri Génesis 2, 4b-9.15 vel tempore paschalis  FRA  L/F  CMT
In die quo fecit Dominus Deus terram et cælum — omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnisque herba regionis, priusquam germinaret; non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat, qui operaretur humum, sed fons ascendebat e terra irrigans universam superficiem terræ — tunc formavit Dominus Deus hominem pulverem de humo et inspiravit in nares eius spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.
Et plantavit Dominus Deus paradisum in Eden ad orientem, in quo posuit hominem, quem formaverat. Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave, lignum etiam vitæ in medio paradisi lignumque scientiæ boni et mali.
Tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso Eden, ut operaretur et custodiret illum ».
vel tempore paschalis:
Léctio libri Apocalýpsis beáti Ioánnis apostoli 19, 1.5-9a FRA  L/F  CMT
Ego, Ioannes, audivi quasi vocem magnam turbæ multæ in cælo dicentium: « Alleluia! Salus et gloria et virtus Deo nostro ».
Et vox de throno exivit dicens: « Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius et qui timetis eum, pusilli et magni! ».
Et audivi quasi vocem turbæ magnæ et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium: « Alleluia, quoniam regnavit Dominus, Deus noster omnipotens. Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei, quia venerunt nuptiæ Agni, et uxor eius præparavit se. Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti mundo: byssinum enim iustificationes sunt sanctorum ».
Et dicit mihi: « Scribe: Beati, qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt! ».
Psalmus responsorius 2, 7, 8-9, 10-11, 12 vel tempore paschalis  FRA  L/F  CMT
R/ Laudate Dóminum, omnes gentes.
Prædicabo decretum eius:
Dominus dixit ad me: « Filius meus es tu.
Ego hodie genui te ».
 
« Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam,
et possessionem tuam terminos terræ.
Reges eos in virga ferrea
et tamquam vas figuli confringes eos ».
 
Et nunc, reges, intellegite,
erudimini, qui iudicatis terram.
Servite Domino in timore,
et exsultate ei cum tremore.
 
Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur,
et pereatis de via,
cum exarserit in brevi ira eius.
Beati omnes, qui confidunt in eo.
vel tempore paschalis:
Psalmus responsorius 103(102), 1-2, 8-9, 13-14 FRA  L/F  CMT
R/ Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit.
Benedic, anima mea, Domino;
et omnia, quæ intra me sunt, nomini sancto eius.
Benedic, anima mea, Domino,
et noli oblivisci omnes retributiones eius.
 
Miserator et misericors Dominus,
longanimis et multæ misericordiæ.
Non in perpetuum contendet
neque in æternum irascetur.
 
Quomodo miseretur pater filiorum,
misertus est Dominus timentibus se.
Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum,
recordatus est quoniam pulvis sumus.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 8, 14-17 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Quicumque Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: « Abba, Pater! ».
Ipse Spiritus testimonium reddit una cum spiritu nostro, quod sumus filii Dei. Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur.
Allelúia
Veníte post me, dicit Dóminus, et fáciam vos fíeri piscatóres hóminum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 5, 1-11 FRA  L/F
In illo tempore:
Cum turba urgeret Iesum et audiret verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth et vidit duas naves stantes secus stagnum; piscatores autem descenderant de illis et lavabant retia. Ascendens autem in unam navem, quæ erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum; et sedens docebat de navicula turbas.
Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: « Duc in altum et laxate retia vestra in capturam ».
Et respondens Simon dixit: « Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus; in verbo autem tuo laxabo retia ».
Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam; rumpebantur autem retia eorum. Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos; et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur.
Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: « Exi a me, quia homo peccator sum, Domine ». Stupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quos ceperant; similiter autem et Iacobum et Ioannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis.
Et ait ad Simonem Iesus: « Noli timere; ex hoc iam homines eris capiens ».
Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum.
Ad Offertorium