Die 26 iunii
S. Iosephmariæ Escrivá de Balaguer, presbyteri
Sollemnitas in Prelatura Operis Dei
Ier 3, 15
Dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.
Deus, qui sanctum Iosephmariam, presbyterum, universalis vocationis ad sanctitatem et ad apostolatum in Ecclesia praeconem effecisti, eius intercessione et exemplo concede, ut, per cotidianum laborem Iesu Filio tuo configuremur et redemptionis operi ardenti amore serviamus. Per Dominum.
Lectiones:
Tempus "per annum" - Anno primo:
Tempus "per annum" - Anno secundo:
Suscipe, Sancte Pater, haec munera, quae tibi in commemoratione sancti Iosephmariae offerimus, ut, per sacrificium a Christo in ara crucis oblatum, quod in sacramento repraesentatur, cuncta quae agimus sanctificare digneris. Per Christum.
Mt 20, 28
Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.
Sacramenta, quae sumpsimus, Domine Deus noster, in celebratione sancti Iosephmariae, spiritum adoptionis filiorum in nobis corroborent, ut, voluntati tuae fideliter inhaerentes, in sanctitatis via laeti ambulemus. Per Christum.