Die 12 septembris
Sanctissimi Nominis Mariæ
Memoria ad libitum
Lectiones de feria currente:
• Tempus "per annum" - Anno primo:
• Tempus "per annum" - Anno secundo:
vel lectiones de memoria:
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Gálatas 4, 4-7
vel •
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: « Abba, Pater! ». Itaque iam non es servus sed filius; quod si filius, et heres per Deum.
vel:
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Ephésios 1, 3-6
FRA •
L/F
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in cælestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate; qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum beneplacitum voluntatis suæ, in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in Dilecto.
Psalmus responsorius : Evangélium secúndum Lucam 1, 46-47, 48-49, 50-51, 52-53, 54-55 : Magnificat
FRA •
L/F
R/ Fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius.
vel
R/ Beáta Virgo María, quæ portásti æterni Patris Fílium!
Magnificat anima mea Dominum,
et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo.
Quia respexit humilitatem ancillæ suæ.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
quia fecit mihi magna, qui potens est,
et sanctum nomen eius.
Et misericordia eius in progenies et progenies
timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo,
dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede
et exaltavit humiles;
esurientes implevit bonis
et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum,
recordatus misericordiæ,
sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini eius in sæcula.
Allelúia
Beáta es, Virgo María, quæ credidísti, quóniam perficiéntur ea quæ dicta sunt tibi a Dómino.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 1, 39-47
FRA •
L/F
Exsurgens Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iudæ et intravit in domum Zachariæ et salutavit Elisabeth.
Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero eius, et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth et exclamavit voce magna et dixit: « Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.
Et beata, quæ credidit, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt ei a Domino ».
Et ait Maria: « Magnificat anima mea Dominum, et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo ».