Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 1 octobris
S. Teresia a Iesu Infante, virginis et Ecclesiæ doctoris
Memoria
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Lectiones de feria currente:
• Tempus "per annum" - Anno primo:
Hebd 26 : Feria IIFeria IIIFeria IVFeria VFeria VISabbato
• Tempus "per annum" - Anno secundo:
Hebd 26 : Feria IIFeria IIIFeria IVFeria VFeria VISabbato
vel lectiones de memoria:
Léctio libri Isaíæ prophétæ 66, 10-14c FRA  L/F  CMT
Lætamini cum Ierusalem et exsultate in ea, omnes, qui diligitis eam; gaudete cum ea gaudio, universi, qui lugebatis super eam, ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis eius, ut mulgeatis et deliciis affluatis ex uberibus gloriæ eius.
Quia hæc dicit Dominus: « Ecce ego dirigam ad eam quasi fluvium pacem et quasi torrentem inundantem gloriam gentium.
Sugetis, in ulnis portabimini, et super genua blandientur vobis. Quomodo si quem mater consolatur, ita ego consolabor vos; et in Ierusalem consolabimini.
Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt, et manifestabitur manus Domini in servis eius.
Psalmus responsorius 131(130), 1, 2, 3 FRA  L/F
R/ Custódi ánimam meam in pace apud te, Dómine.
Domine, non est exaltatum cor meum,
neque elati sunt oculi mei,
neque ambulavi in magnis
neque in mirabilibus super me.
 
Vere pacatam et quietam
feci animam meam;
sicut ablactatus in sinu matris suæ,
sicut ablactatus, ita in me est anima mea.
 
Speret Israel in Domino
ex hoc nunc et usque in sæculum.
Allelúia
Benedíctus es, Pater, Dómine cæli et terræ, quia mystéria regni párvulis revelásti.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 18, 1-5 FRA  L/F
In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: « Quis putas maior est in regno cælorum? ». Et advocans parvulum, statuit eum in medio eorum et dixit:
« Amen dico vobis: Nisi conversi fueritis et efiiciamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno cælorum. Et, qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit ».
Ad Offertorium